385. Rudolf II. obnovuje arcibiskupovi Pražskému Zbyňku Berkovi a všem jeho nástupcům na základě majestátů králů Českých Václava II. s r. 1202, Jana z r. 1315 a Karla IV. z r. 1350 z užívání vyšlou hodnost knížecí.

V PRAZE, 15. června 1603. — Vid. opis v arcib. arch. v Praze. (Acta relig. f. I, A. a Archiepiscopalia f. VIL).

Rudolphus secundus divina favente clementia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Boěmiae, Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae rex, archidux Austriae etc.

Ad perpetuarti rei memoriam. Praepotens Deus et summae fons sapientiae, qui, cum universa a se condita, tum porro maxime homincs, quos reliquis a se creatis praefecisset, pulcherrimo quodam discrimine varioque graduum et conditionum ordine distinctos esse voluit, hoc inter alia imperatoribus ac regibus, penes quos summa rerum est, proprii muneris loco assignavit, ut, dum ditioaum et subditorum sibi divinitus concreditorum commodo debita ratione omnique cura invigilant, eorum etiam, qui claritate generis praestant, qui de ecclesia et republica praeclarius merentur, dignitate magis magisque augeant et prae aliis illusttent. Nihil enim sive ad subditorum animos inflammaudos commodius, sive ad regnorum et imperiorum amplitudinem conservandam et longe lateque propagandám utilius unquain reperiri potuit, quam si virtuti praemium et egregie factis debitus honor decernatur. Quod quidein ut a majoribus nostris divis Romanorum imperatoribus et serenissimis Boemiae regibus rectissime observatum, ita nobis curae et animo semper fuit, eos, qui singulari studio arduum virtutis iter ingressi memorabile aliquod specimen edidissent, ad eminentioris fastigii culmen evehere sublimibusque honorum titulis condecorare. Nam quanto largius MajestatiS nostrae gratia et munificentia in tales apparuerit, tanto nominis nostri splendor latius diffundetur, et ea remunerandi ratio non tantum deeus caesareum regiumque celebre reddet apud exteros, verum etiam domi subditos ad praeclara facinora obeunda beneque merendum veluti quibusdam aculeis vehementius impellet et excitabit.

Quocirca reverendissimi in Christo patris Sbignei Bercae, archiepiscopi Pragensis, consiliarii fidelis nobis sincere dilecti, indefessis nobis et inclytae domui nostrae praestitis obsequiis permoti et antiquissimae Bercarum familiae splendorem, quae nobis et praedecessoribus nostris fidelis semper extitit, et quod etiamnum ex eadem nonnulli in hoc nostro regno et addictis eidem provinciis non postremas functiones prorsus impigre obeunt et magna cum laude administrant, considerantes, idem vero archiepiscopus pro sua in Deum pietate et insigni catholicae religionis zelo non soluin ecclesiasticam disciplinám restaurare, verum etiam eos, qui in ecclesia suae archidioeceseos irrepserunt errores, extirpare, eos tollere et pristinum fidei nitorem reducere tanquam vigilans pastor et antistes sedulo adnitatur, ac denique sibi a Majestáte nostra quasvis injunctas legationes prompte nee minus dextre semper obierit: judicamus nostri prorsus esse officii, ut dictum Sbigneum Bercam clementius amplectamur et in his, quae vel ad ipsum splendidiorem reddendum vel ad vivaciorem nominis illius ad posteros memoriam retinendam facere spectareque videantur, nullo prorsus modo commodo honorique ejus desimus.

Re itaque cum illustribus, spectabilibus et magnfiicis iuclyti regni nostri Boemiae officialibus caeterisque consiliariis nostris communicata et nostro hoc consilio non solum omnium ipsorum suffragiis comprobato, verum etiam diligentiore apud Majestátem nostram hoc nomine ab omnibus accedente intercessione, quod felix, faustum et fortunatum sit, in nomine Dei omnipotentis, a quo tanquam perenni fonte omnis principatus, honos et potestas promanat, animo deliberato et non improvido, de nostra certa scientia et de plenaria caesaris Romani atque regis Boemiae, qua praediti sumus, potestate praefatum Sbigneum Bercam, archiepiscopum metropolitanae Pragensis ecclesiae, quam antecessores nostri, serenissimi reges Boěmiae summopere dilexerunt et non tantum proventibus necessariis largius dotarunt, verum etiam honoribus amplissimis ornarunt, juribus, privilegiis et singularibus immunitatibus aliis omnibus antetulerunt, ad ducum ac principům ordinem, gradům, fastigium et pileum evehimus et ducalis sive prineipis antiquo nomine, dignitate et titulo, quo (liti in archivis ejusdem sacrae metropolis et vetustissimis antecessorum nostrorum divae memoriae Romanorum imperatorum et regum Boemiae, maxime vero Venceslai regis et ducis Cracoviae anno millesimo ducentesimo seeundo, Joannis regis Boěmiae millesimo trecentesimo decimo quinto et Caroli quarti, patris patriae, millesimo trecentesimo quinquagesimo anno datis diplomatis videre est) praedecessores ejusdem episcopos et archiepiscopos Pragenses usos esse constat, et qui temporum solum injuria in desuetudinem abierat, per praesentes aatoritate ut supra caesarea utpote Romanorum imperator et regia tanquam rex Boemiae decoramus et insignimus, nec non aliorum principům nostrorum numero et consortio benigniter aggregamus, decernetes praesenti hoc nostro caesareo et regio edicto firmissimo et irre vocabili, non modo ipsum Sbigneum modernum nunc, sed futuros etiam archiepiscopos Pragenses, successores ejus, qui rite et legitime a nobis et successoribus nostris regibus Boèmiae nominati a sancta Sede apostolica Romana confirmabuntur, perpetuo duraturis in futurum temporibus (quatenus aeternutn hoc nostrae erga eundem Sbigneum voluntatis apud posteros extet testimonium) ab omnibus et singulis, cujuscunque conditionis, praeeminentiae, status, gradus et dignitatis, etiam regalis aut ducalis existant, hominibus pro veris illustribus principibus haberi, teneri, dici et honoráři debere, quemadmodum nos ipsi eos principes nostros declaramus, dicimus, appellamus, nominamus et recognosciinus eosque cum successoribus nostris omni tempore dicturi, appellaturi, nominaturi et recognituri sumus, volentes et statuentes eadem autoritate et potestate praefata, ut modernus et futuri crebro nominatae ecclesiae archiepiscopi omnibus et singulis privilegiis, indultis, immunitatibus, libertatibus, juribus, cousuetudinibus, honoribus, dignitatibus, praeeminentiis, fastigiis, praerogativis, auctuariis, exemptionibus, gratiis et favoribus, quibus caeteri nostri principes tam ecclesiastici, quam saeculares, in omnibus regnis, provinciis et ditionibus nostris atque in imperio Romano constituti, de jure vel consuetudine gaudent et frauntur, uti, frui, gaudere et potiri valeant et debeant, utantur, fruantur, gaudeant et potiantur, dummodo nobis et successoribus nostris, serenissimis regibus Boèmiae, imposterum quoque debitam observantiam praestiterint, non obstantibus quorumcunque consuetudinibus et ordinationibus, statutis, privilegiis, praesentibus et futuris, quae quoquo modo contra hujusmodi declarationem nostram facere possent, quibus per praesentes expresse derogamus et derogatum esse pro nobis et successoribus nostris augustissimis Romanorum imperatoribus et serenissimis regibus Boèmiae volunius. Nulli ergo hominum, cujuscunque fuerit gradus, ordinis et status, liceat hanc nostrae creationis, erectionis, renuntiationis, restitutionis, concessionis, decreti, voluntatis et gratiae paginam ausu temerario infringere aut ei in toto, sive in aliqua ejus parte contravenire; si quis vero id attentare praesumpserit, nostram, heredum et successorum nostrorum, imperatorum Romanorum et regum Boèmiae noverit se iram et indignationem incursurum. In quorum fidem et testimonium nasce literas fieri ac sigilli nostri caesarei appensione muniri jussimus. Datis e regali nostra Praga decima quinta die mensis Junii, anno supra millesimum sexcentesimo tertio, regnorum nostrorum Romani vigesimo octavo, Hungarici trigesimo primo et Boemici itidem vigesimo octavo. Budolphus.

Sdenco Ad. Poppi de Lobcovicz, S. R. Bohemiae cancellarius. — Henricus de Pisnicz, Vicecancellarius. Ad mandátům Sacrae Caesareae Majestatis proprium: Johann Mencelius.




Přihlásit/registrovat se do ISP