441. Arcibiskup Pražský, Zbyněk Berka, žádá papeže Klimenta VIII., aby příspěvek věnovaný od téhož papeže a předchůdců jeho na vychování a vzdělání mladých alumnů v kolleji jesuitské v Praze pro povolání kněžské, a delší dobu již zadržalý, vyplatiti kázal.
V PRAZE. 1598, 2. října. - Koncept v arch. arcib. Pražsk. (Emaneta ab a. 1564-1599 pag. 162.)
Beatissime pater. Praeclari beneficii loco post devota pedum oscula habendum est, quod Sanc-titas Vestra laudabili praedecessorum suorum exemplo, qui (ut non est uubium) Spiritu sancto autore id iustituerunt, singulari benignitate ac liberalitate adolescentes non paucos, ut pro hoc regno ac diocesi ad statum ecclesiasticum assumantur, apud patres societatis Jesu ali ac sustentari curet; unde quam eximia commoda et animarum lucra in dies promanent, quanta per eosdem alumnos in parocliiis ac functionibus ecclesiasticis constitutos ad religionem catholicam hominum fiat accessio, verbis haud facile exponam. Hoc quidem fateri debemus oinnes, nihil fere hic, ubi religio catholica ab haereticis oppressa pene conciderat, excogitari instituique potuisse ad eandem sublevaudam et pro pagandara salubrius ac utilius hac alumnorum Sauctitatis Vestrae sustentatione ac in studiis educatione, ut non immerito nae cum tota diocesi mea obligari sentiam ad agendum pro hoc beneficio Sanctitati Vestrae gratias immortales.
De cuius sanctissima in eo continuando voluntate, uti paternam etiam in aliis ipsius provi-dentiam experto mihi nullum est dubiuin, ita ne eosdem patres ob diutius dilatam pro alumuorum sustentatione pensionem aere alieno nimium gravari contingat, Sanctitatis Vestrae clenientiam et muni-ficentiam humillime implorandam duxi, neque enim iidem patres ob proprias rei familiaris angustias absque pensionis subsidio aluinnos diutius sustinere possent. Quod ne Sanctitas Vestra patiatur, non solum ego, qui mihi commissi gregis salutem, sollicite cogito ac expendo, sed catholici omnes in hoc regno rogamus humillime. Hac eniam via religionem catholicam propagandi sublata, deficientibus nimirum, qui curam animarum bic gererent (quos Dei benignitate continuo praefert Sanctitatis Vestrae aluinnatus), magnam illa brevi pateretur imminutionem. Faciet autem in eo Sanctitas Vestra rem Deo, bonorum omaium retributori, imprimis acceptani et huic regno valde salutarem. Ego quoque id beneficium Sanctitatis Vestrae perpetua memoria colam, cui, quod reliquum est, humillima obsequia mea cum devotissimo animi affectu ad oinneni nutum meque ipsum reverenter ac demisse subiicio. Pragae 2. Octobris anno 1598.
In tergo: Reverendissimo patri rectori Societatis Jesu ad manus proprias.