203. Zbyněk Berka, arcibiskup Pražský, posílá Amaltheovi, komisaři papežskému v Uhřích, některé artikule v příčině rozšíření víry katolické v Čechách, o nichž spolu nedávno jednali, aby rady v nich obsažené co nejdříve papeži přednesl.
V PRAZE, 20. dubna 1596. — Koncept v arcib. archiyu v Praze. Correspondentiae Sbignei Berka.
Reverendissime domine domine amice observandissime! Non est apud me dubium, quin reverendissima Dominatio Vestra adhuc recenti memoria teneat, qua ratione, dum hic praeteritis diebus nonnulla simul tractaremus, adductus singulari ipsius humanitate et quod mihi suam in juvandis huius ecclesiae rebus operám et studium prompte offerret, eidem nonnullos articulos propagandae hic religioni catholicae, ut existimo, plurimum idoneos communicare deliberaveram, verum postea superveni- entibus quibusdam occupatiouibus meis et discessu etiam reverendissimae Dominationis Vestrae iidem articuli penes me remanserunt, quos nunc nihilominus eidem Dominationi Vestrae reverendissimae hue prima commoditate transmittendos esse duxi, quibus acceptis atque perlectis non dubito, quin intel-liget, plurima in iisdem contineri, quae si in effectum deduci debeant, restaurandae religioni catho-licae in Bohemia maxime conducerent. Faciet igitur reverendissima Dominatio Vestra rem ut mihi gratissimam sic etiam huic regno magnopere utilem et necessariam, si huiusmodi media atque consilia Sanctissimo Domino nostro atque, quibus alias videbitur oportunum, quam primům intimabit atque proponet, quo Sanctitatis Suae authoritate atque auspiciis, interveniente etiam Suae Caesareae Majestatis clementissimo consensu ea salubriter hic constituantur, quae honorem Dei, propagationem ca-tholicae fidei et multarum animarum salutem imprimis respiciunt. Pro quo reverendissimae Dominationi Vestrae omnia paratissimi animi studia vicissim defero idque curabo, ut pari voluntante et af-fectu respondeam sìngulari ipsius humanitati ac benevolentiae, et quam antehac verbis declaravit, eam in posterùm sui studiosissime conservet, enixe cupio Deus reverendissimam Dominationem Vestram multis in ecclesiam meritis florentem omnibus virtutum cumulis augeat atque incolumem diuturnissime conservet. Datum Pragae 20. Aprilis anno 1596°.
Domino Amaltheo S. D. N. in Hungaria commissario.