132. Arcibiskup Pražský prosí císaře, aby luteránské kazatele, kteří z Vitemberka a z Lipska do Čech přicházejí a zde na fary katolické se vtírají, odtud vypuditi kázal a mistrům i profesorům kolleje Karlovy na Starém městě Pražském zapověděl takové predikanty podporovati.
1595, 13. září. — Současný opis v arcib. archivu v Praze. Rec. 1735.
Sacratissime et in vietissime imperator ac domine domine clementissime! Cogit me officii mei debitum et ipsa necessitas, ut Sacram Caesaream Majestátem Vestram informem eique magno cum dolore animi conqueram, multos in hoc regno Sacrae Caes. Mtis. Vrae. inveniri, qui dum se sacerdotes esse affirmant, nec re vera šunt, tamen curam animarum in civitatibus, oppidis et villis perinde, ac si legitimi sacerdotes essent, contra iura et constitutiones regni suscipere ac exercere non verentur et ita misere plebern seducunt, falsa dogmata et sectas in hoc regno prohibitas docent et non aliter ac lupi inter oviculas hinc inde grassantur in maximum animarum periculum et religionis catholicae damnum ac detrimentum. Hinc autem praedicti impostores sibi titulům et officium sacerdotii audent assumere idque publice usurpare, quod Wittembergae aut Lipsiae aut in aliis huiusmodi locis a quibusdam doctoribus laicis literas sui ministerii (ut vocant) obtinuerint, quarum vigore sibi licitum putant, in alienas messes involare, cum tamen neque doctores illi, utpote extra regnum existentes, multo minus etiam ipsi ab iisdern doctoribus per literas huc missi ac destinati contra expressam voluntatem et mandata Sacrae Caes. Mtis. Vrae. et in praejudicium constitutionum regni ullum ius habeant aut possint circa religionis negocia, parochias aut ecclesias in hoc regno quicquam disponere; sed quae ab iisdem de facto attentantur, ea nec divino nec humano iure subsistunt. Et quamvis saepe contingat, ut eosdem, qui pro huiusmodi falso ministerio hinc excurrunt, quidam domini saeculares aut civitates praetactis doctoribus sive magistris Wittembergae, Lipsiae aut alibi literis suis commendent (nam ut commendationem sive vocationem, ut ipsi dicunt, secum adferant, necesse est), tamen iidem freqiientissime imo ordinarie a magistris et professoribus collegii Carolini in Veteri Praga literis promotorialibus ad eosdem doctores Wittembergam, Lipsiani et alio directis commendantur, ita ut opera, studio et ad petitionem eorundem magistrorum plerumque huiusmodi pseudosacerdotes et alibi creentur et in istius regni civitates, oppida et villas distribuantur, prout huius rei documenta prae manibus sunt.
Quapropter cum pernicies animarum, quae hinc exoritur, gravis omnino sit, nec ulla ratione dissimulanda, sed potius omnibus modis avertenda et amo venda, Sacram Caesaream Majestátem Vestr am demisse et quibus possum praecibus oro, ut ad salutem multarum animarum, quas Christus pretioso sanguine suo redemit, eiusmodi ementitos sacerdotes a parochiis et ecclesiis in hoc regno amoveri, magistris vero et professoribus collegii Carolini, ut in cancellarla Majestatis Vestrae boemica rationem reddant, cur fautores et promotores eorundem praedicantium extiterint eosque contra mandata Caesareae Majestatis Vestrae et constitutiones regni commendarint et juverint, mandare, et ne quid in posterům huiusmodi attentare praesumant, sub gravibus poenis inhibere dignetur. In quo Sacra Caesarea Mťjestas Vestra perficiet rem ipsi iuri et aequitati consentaneam et ad salutem multarum animarum et conservandam religionem catholicam valde utilem, imo penitus necessariam, quam ut Dominus Deus Sacrae Caesareae Majestati Vestrae diuturna vita et omni felicitate remuneret, cum universo clero meo orare non intermittam.