125. Jiří Stannarius, beneficiat Krumlovský, stěžuje si arcibiskupovi Pražskému na kaplana Benedikta Rottlanda, že hanlivou písní v četných opisech rozšířenou na cti mu ublížil.

1595, 26. srpna (praes.). — Original v arcib. arch. v Praze. Recepta ab a. 1595.

Illustrissime ac reverendissime princeps, domine clementissime, omni observautia mihi perpetuo colende. Celsitudinem ego Vestram reverendissimam coelare nequaquam possum, quanam ratione Benedictus Rottlandus, ecclesiae Cromnoviensis sacellanus, collega meus, non aliam ob rem, quam summain animi levitatem atque intolerabilem nocendi libidinem, quo fauiain alienam nefarie deprae-daretur, iinpudens scriptum seu famosum libellum per modům cantionis compilatum apud se habuit, manu sua saepius descripsit, item nunc his describendum, paulo post aliis descriptum in vulgus spar-gendum commisit, donec illud ipsum ab amico mihi tale nil suspicanti redderetur, licet šero, nam Piottlando fatente annus est, ex quo illud cum iis, qui se ecclesiae catholicae ejusdemque cleri hostes ingenue fatentur esse, ultro comniunicavit. Quod quideni quamprimum accepi, euin, penes quein supra nominatum scriptum repertuin est, detuli apud judicem, qui ab alio id sibi daìum respondit; et hic accersitus eodem modo designavit, et ipse alium; et hic iterum alium: quo pacto itum per singulos, donec liquido constaret, Rottlandum scripti illius fiagitiosi et auctorem fuisse et primům magna hae-reticorum congratulatione lectitandum in vulgus sparsisse. Testatum id abunde fecit: prae ceteris ger-manicae scholae hic Cromnoviae moderátor, qui, ut describendo adeo enormi scelere obstringeretur, přece, minis, promissis a Eottlando (emergentis damni assecuratione et cautione suffici enter illi facta) inductus et compulsus est, uti quidem illustrissima et reverendissima Celsitudo Vestra omne id ex adjacentibus testimoniis cognoscet plenius. Quapropter, cum tam gravem ac periculosam famae meae violationem praeterire silentio nec possim nec debeam, supplex illustrissimam ac reverendissimam Celsitudinem Vestram accedo, obnixe rogans, pro sua innata benegnitate me extreme laborantem in sui tutelam adversus tarn immanem injuriam clementer recipere non gravetur et accersere atrocem illum hostem famae ac nominis mei Rottlandum, querelasque eidem hic a me coram illustrissima et reverendissima Celsitudine Vestra depositas expendendas tradere, utrumque nostrum audire, at mihi ob famosum divulgatum libellum graviter periclitanti benigne consulere et illum, veluti immemorem cum Dei tum etiam professionis suae monasticae (a qua ipse apostata non sine grandi infamiae nota olim turpiter defecit) secundum delieti gravitatem et tam in jure canonico quam in codice Justinianeo de ejuscemodi famosis libellis contentas poenas caeteris in exemplum justissime animadvertere. De injuriis ab eodem (praesentibus in meo conclavi viris honestis) per summam petulantiam illatis mihi alias, cum etiam de stricto ense, quo vitae meae proditorie insidiatus est, jam mentionem nullam facio, eo quód actionem ab hac prorsus desiderent illae diversam. Id unum humillime reverendissimam ac illustrissiinam Celsitudineni Vestrain niajoreru in modům peto, ut adversarium hune meum, quando quidem actio haec non parvo coustitit deincepsque constabit, ad compensationem impensarum urgere ac compellere dignetur. Ego vero, quo ad me, illustrissimae ac reverendissimae Celsitudini Vestrae sancte ac religiose promitto, me hinc pedem haud moturum, donec omne id, quod continetur in hac mea aceusatione, non liquide probavero. Interim illustrissimam ac reverendissimam Celsitudinem Vestram protectioni divinae majestatis, me vero illustrissimae ac reverendissimae Celsitudinis Vestrae tutelae humillime commendo.

Illustrissimae ac reverendissimae Celsitudini Vestrae promptissimus sacellanus

Georgius Stannarius Pragensis, benefwiatus Cromloviensis.




Přihlásit/registrovat se do ISP