120. Zbyněk Berka z Dubé, arcibiskup Pražský, projevuje děkanu Budějovickému svou nelibost, že mnozí faráři neuposlechli nařízení, aby "souložnice" své propustili; slibuje, že již dovede je přinutiti, aby tak učinili. V příčině odstranění faráře Němčického že již jednal s pánem z Rožmberka.
1595, 22. srpna. — Koncept v arcib. arch. v Praze. Emanata 1583—98.
Sbigneus Dei gratia etc. Venerabilis, nobis syncere dilecte! Diligenti curae tibi fuisse ea, quae de visitandis parochis aut parochiis potius a nobis, cum nuper Budvicii essemus, in mandatis accepisti, ex literis tuis intelleximus, quanquam vero copiosius aliquantum ea potissimum, quae a quolibet parocho circa templi cultum et ornatura, circa reservationem eucharistiae observari comperisti, et an altaria ubique habeant consecrata et quae sit alias externa paramentorum mundicies, ad nos perscribi voluissemus. Quod vero postliabita monitione nostra nemo illoruin parochorum, quod a nobis de amovendis coneubinis ipsis injunetum fuerat, adhuc praestiterit, non potest nobis ipsorum haec inobedientia non displicere; verum inveniemus rationes, quibus haec scandala emendentur et ipsi coneubinas relinquere et amovere vel inviti cogantur. De ilio autem, qui est in Nemczicz, egimus jam cum Domino de Rosis, ne diutius ibidem tolleretur, qua in re praelibatus dominus, sicuti etiam in aliis quibusdam punctis, quae ipsi proposuimus, se omnia ex consilio et voluntate nostra facturum promisit. In transferenda vero octava a conceptionis Beatae Virginia ad nativitatis diem, quod fieri reverenter petis, nibil dum statuimus, sed deliberandum nobis erit cum ecclesiae nostrae praelatis, an id antehac aliquando factitatum fuerit. Quicquid deinceps circa hujusmodi translationem a nobis decer-netur, id adhuc ante Adventům Domini ad te perscribi faciemus. E. nuncius apostolicus Passaviam profectus hoc tempore abest; ubi redíerit, agemus cum ilio de facultate legendi libros haereticos tibi concedenda. De sacellano germanico, ubi primům prae manibus erit. 22. Augusti anno 1595.