114. Kardinál Cinthio Aldobrandini oznamuje Zbynkovi Berkovi z Dubé, arcibiskupu Pražskému, že papež zprávu v příčině jeho zásluh o církev s pochvalou vyslechl. Kardinál schvaluje úmysl arcibiskupův zříditi seminář kněžský a napomíná ho, aby císaře nalehavě a bez ustání žádal za vypuzení kacířů ze Stříbrných hor u Budějovic, aby toto dosud katolické město nebylo nakaženo kacířstvím.

V ŘÍMĚ, 1595. 5. srpna. — Orig. v arcib. archivu v Praze. Acta relig. fasc. III.

Perillustris et reverendissime domine uti frater honorande! Grata fuit sanctissimo domino nostro narratio sollicitudinis et laborum, quos reverendissima Dominatio Vestra pro ecclesia sua continuat impendere, optatque illi fortiorem valetudinem, ut fructus inde percipiat catholica religio uberiores; in iis vero omnibus, in quibus aliqua est difficultas, monet SStas ut reverendissimum Cremonensem episcopum apostolicum nuntium fidenter consulat: quicquid ipse sua non poterit aut scientia et usu, aut authoritate explicare, scribet deinde ad urbem, unde deinceps plenius satisfiet. Interim de Melitensium privilegiis non possumus hic certi aliquid statuere, cum non eodem iure censeantur omnes, sed maioribus immunitatibus in una fruantur provincia quam in altera. Ad caetera incommoda prudenter reverendissima Dominatio Vestra sentit nullum posse praesentius adhiberi remedium, quam educatione multorum adolescentum, qui in bonos operarios evadant et vineam domini fideliter constanterque colant. Hoc sanctissimis patribus in concilio Tridentino Spiritus Sanctus dictavit sancitumque propterea est de seminariis omnibus in episcopatibus instituendis, quod si reverendissima Dominatio Vestra quam primum exequuta fuerit, incredibile sentiet absque dubio solatium et levamen, remque praestiterit suo officio dignam.

Budicinam (sic) jam dudum intelligimus vicino haereticorum fermento contaminari, neque sane tanti aestimari a caesare debet argentum, quod ex illis hauritur fodinis, quanti animarum periculum, quae per diabolicas conciones invitantur ad baratrum. Erunt igitur reverendissimae Dominationis Vestrae partes serio et frequenter apud caesarem agere, ut abhominationem illam amoveri omnino mandet, priusquam civitas, quae hactenus in catholica fide firmiter permansit, pestilencia illa inficiatur magis. In eo apostolicum nuntium habebit adjutorem, nec Deus opportunas et importunas expostulationes patietur esse irritas. Commendo me reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo et felicia quaeque precor. Romae V. Augusti 1595. Reverendissimae, et Perillustris Dominationis Vestrae uti frater studiosissimus

Cinth[io] cardinalis sancti Georgii.




Přihlásit/registrovat se do ISP