17. Zbyněk Berka, arcibiskup Pražský, poroučí faráři v Hrobech, aby obyvatelům, kteří nechtějí po dobrém navrátiti se do církve katolické, oznámil, se nikomu nebude svátost oltářní jinak podávati leč pod jednou způsobou a po vykonané ušní zpovědi.
1595, 11. února. — Koncept v arcib. archivu v Praze. (Emanata ab a. 1564—99.)
Sbigneus etc. Venerabilis, nobis sincere dilecte! Cum hoc sacro quadragesimali tempore homines Christiani ad sanctissimum eucharistiae sacramentum ex praecepto ecclesiae accedere debeant, idcirco quid in administrando parochianis tuis venerabili sacramento illic abs te observari velimus, tempestive duximus esse praemonendum; nam nonnullos illic e subditis nostris Clostergrabensibus difficultates hac in re movere nec se ad communionem sub una specie more catholico accessuros perhibere intelleximus. Quibus quidem si pus rationibus persuadere posses, ut ab isthoc proposito suo desistant seque potius universali ecclesiae catholicae accomodent, gratum id nobis inprimis esset. Si vero secum rationibus agi non patiantur, committimus tibi, ut illis nomine et autoritate nostra denuncies, nemini ex ipsis venerabile sacramentum ab te nisi sub una specie praeviaque confessione auriculari hac quadragesima et alias porrectum, neque si quid ipsi in contrarium illic aliquando observatum fuisse adducere velini, id a nobis approbatum iri. Nos alias paterna te benevolentia pro-sequimur. Datum Pragae in nostra archiepiscopali residentia 11. Februarii anno 1595.