167. Josue Schne, arciděkan v Kadani, oznamuje arcibiskupu Pražskému, že nový kalendář ve vikariatu Kadaňském a Žateckém již publikoval, však veliká část farářů a rada města Kadaně přijati jej nechtí.

V KADANI. 1582, 15. prosince. - Orig. v arch. arcib. Pražského.

Salutem, obedientiam et reverentiam cum humillima semper et officiosa sui recommendatione. Reverendissime in Christo, illustrissime princeps ac praesul dignissime! Calendarium novum juxta mandatum E. C. V. quam primům accepi, illud in districtu Cadanensi et Sazensi publicavi; plures tarnen nolebant recipere dicendo, ad se, qui alterius sint religionis, non pertinere. Aliqui se subduxerunt, absentaverunt, ne reciperent, paucissimi sunt, uti ex signatura adjacenti apertura erit, qui se Bubscripserunt, de quorum tamen constantia certas propter rationes multum diffido, cum foro utantur omnes.

In ecclesia nostra Cadanensi unacum prolixa satis e suggestu publicatione et instructione valvis templi et sacristiae adfixi, non attendens quorundam, etiam nostrorum, ut videri volunt, malevolentiam dicentium, hoc absque communi consilio et consensu fieri non debuisse, invidiosam et suspectam esse imprudentem publicationem nimis citam et repentinam. Scripsi quoque ad senatum nostrum obnixe rogans, ut reciperent et publicari apud suos ac observari facerent et juberent. Qui praehabito consilio susceperunt, publicari mandaverunt. Post alterami vero hebdomadem elapsam venerunt ad me ad hoc delegati viri consulares quatuor, praehabita primům prolixa excusatione de sententiae suae mutatione, pretendentes, se non posse iuxta normám novi calendarii in festorum celebratione nobis conformari, quandoquidem tres status regni huius Bohemiae hoc nondum recepissent; oportere prius publicum conventum agi et de hoc deliberari; nihil se, nisi quod omnibus sit commune et approbatum, recepturos; rogare se, me non debere hanc dilationem in partem malam interpretari, vitio vertere aut ipsis tamquam innobedientibus contraire; se calendaria nova nulla videre, non esse abjicienda vetera cum nondum sint nova meliora; si res tanti momenti constiterit, ut tam a nobis, quam neophytis evaugelicis fuerit conclusa et recepta, pedibus ituros esse in sententiam; alias nihil se facturos aut commissuros, quod poeniteat.

Ego, quantum potui, monui et adhortatus sum, ne hac in re nobis dissentirent, cum neque status neque religionis motio fieret; omnino obtemperandum esse summo sacerdoti, cum in veteri etiam testamento inobedientes morti adjudicati sint, proptera quod noluerint audire sacerdotem; timendum esse etiam, ne inobedientiae poenam et ipsi luant; nihil vero periculi esse, si nobis se conformaverint. Sed surdis narravi fabulam. Sic discessum est.

Ne ergo auribus lupum teneamus, petit quoque fraternitas B. M. Virginis, reverendissimam celsitudinem vestram velie anxios et in re ista dubios confirmare, dissidentes, quantum possibile, con ciliare aut quid amplius fieri velit R. C. V., nobis significare, calendaria quoque nova quam primům ad nos mittere, ut maio huic obviari possit. Firmiter enim persistemus, nec mutabimus inceptum ordinem novi calendarii, nisi forte R. C. V. melius quid visum fuerit propter communem utilitatem, pacem et tranquillitatem. Haec R. C. V. insinuare volui et debui me ecclesiamque meam humiliter commendans. Benignum, quod peto, exspectans responsum ad consolationem omnium nostrum. Datae Cadani 15. Decembris anno salutis 1582.

 

R. C. V. humillimus et obedientissimus

 

cliens Josua Schne, Telonensis.






Přihlásit/registrovat se do ISP