162. Arcibiskup Pražský Martin Medek oznamuje duchovenstvu arcidiecese Pražské zavedení nového kalendáře.

V KLÁŠTEŘE TEPLSKÉM. 1582, 22. října. - MS. souč. "Collectanea Marci Bydziovini" v knihovně kníž. Jiřího z Lobkovic v Praze.

Publicatio novi calendarii romani correcti pro archiepiscopatu Pragensi.

Nos Martinus, Dei et apostolicae sedis gratia archiepiscopus Pragensis, legatus natus etc. abbatibus, praepositis, decanis, prioribus, guardianis, commendatoribus, parochis, magistris et rectoribus scholarum, tum etiam abbatissis, priorissis omnibusque, adquos quoquo modo haec infra scripta nosse pertinet, salutem et paternae benevolentiae affectum. Notum facimus tenore praesentium, quod S. D. N. D. Gregorius XIII. pont. max. gravissimis et necessariis de causis, tum vero Suae Sac. Caes. Majest, D. N. clementissimi, caeterorumque totius christianitatis principům et statuum sedulis sollicitationibus motus, defectus et errores non exiguos, qui multo tempore atque adeo hueusque in communibus calendariis irrepsére, summo studio, opera, industria et impensis viris maximis iisque hac in re peritissimis calculorum certitudine corrigendos commiserit atque ut in posterům certa, infallibilia et optimo ordine digesta calendaria in lucein ederentur in hoc mense Octobri X dies numerando a 4. usque ad 15. hujus ejusdem mensis exclusive plane rejici, primaeque dominicae Octobris, quae alias secundum calendaria antiqua litera G notaretur, dominicalem literám C assignandam statuerit, et cum per correctionem et restitutionem defectuum hactenus admissorum (quos quidem laici ob astronomiae imperitiam vel incuriam non agnoscunt) multifariae mutationes universis cognitu necessariae quoad festa mobilia his tribus proxime immediate subsequentibus mensibus, utpote Octobri, Novembri, Decembri hujus currentis anni eveniant, quatenus in festivitatibus celebrandis cultu divino prosequendo negotiisque temporalibus exercendis certa et determinata esset constitutio, eademque temporum ratio tum in nostro archiepiscopatu, tum apud caeteras nationes aequaliter obseivarentur, sicuti et hujus novi calendarii causa a Sua Sanctitate ad communem instantiam Suae Sac. Caes. Majestatis, tum etiam regum et principům totius christianitatis decretum promulgatum jam quoque hoc anno in Italia, Hispania, Gallia reliquisque regnis, ducatibus et provinciis susceptum debitoque modo peragitur: quocirca vobis omnibus supra scriptis serio praecipimus et mandamus, quatenus hoc mandátům subsequentes festivitates et dominicas, adventumque dominicum, qui 28. Novembris proxinie futuri incipiet et quatuor septimanas durabit, inter concionandum et alias datis quibusvis occasionibus publicetis valvisque templi aliisque locis consuetis affigatis vosque ratione officiorum vestrorum in id gnaviter incumbatis, ut omnia ita, sicuti supra diximus, procedant et juxta normám hujus correcti calendarii his tribus assignatis mensibus dirigantur. Qui secus fecerint, sese animadversioni nostrae gravissimae et poenae condignae reddent obnoxios. Verum ubi modum calendarii pro venturo anno 1583 ex urbe acceperimus, vobis pariter communicabimus. Atque haec quidem interini his nostris literis patentibus manu nostra signatis significare voluimus. Quae datae sunt e monasterio Toeplensi die XXII. Octobris anno 1582.




Přihlásit/registrovat se do ISP