166. Articuli ex propositione regis Ferdinandi in comitiis anno 1547 habitis desumpti.

Copia ex Archivo c. r. ministerii pro rebus internis. I. A. 1. - De juramento S. R. Mtis. haeredibus praestando.

Status regni Boemiae inter alios articulos illum etiam ratione personarum ad judicium terrestre legendarum et promovendarum et officiorum regni distribuendorum correxerunt et in eo apposuerunt, ne S. R. Mtis. haeredibus juramentum praestetur, prout illi articuli litera A. notati in se continent, quod aperte et directo potestati et dignitati S. Mtis. adversatur et derogat, ejus enim solius est cum consilio officialium regni et consiliariorum personas ad judicium regni deligere et promovere. Et quod alterum concernit, ne juramentum S. Mtis. haeredibus praestetur, cum tarnen veri et legitimi sint haeredes ex vigore aureae bullae Caroli IV imperatoris nec non privilegii et ordinationis regis Wladislai gloriosae memoriae et juxta reversales literas super hoc ab ordinibus perceptas. Quibus omnibus posthabitis et post tergum rejectis hi articuli contra S. Mtem. excogitati et inducti sunt.

Ratione articuli ex comitiis anno 1526.

Quod autem status articulum illum comitiorum 1526, ne ullus haeredum S. E. Mte. superstite coronetur e tabulis regni una cum comitiis sublatum et deletum rursus in eas referri et inscribi velini, intelligitur inde, qualiter dicti status S. Mtis. haeredes contra Caroli IV imperatoris auream bullam, regis Vladislai privilegium et reversales literas a S. R. Mte. ordinibus datas, quae etiam ad jura et libertates illorum positae sunt, regni corona privare, et contra suas libertates et privilegia liberam electionem sibi usurpare et vindicare contendant. Et si quidem S. R. Mtas. prout superius dictum est, non ignorat, quosdam indefesso studio in id incubuisse, quo pacto S. Mtem. auctoritate imperio et dignitate ejusque haeredes corona spoliare et alteri potius eandem attribuere possent, id statuum libertatibus et privilegiis nequaquam consonum fuit, et nunquam S. R. Mtas., ut quis ausu temerario tale quid moliri praesumeret, fore sperasset, cum sua R. Mtas. ex officio et obligatione, qua inprimis sibi, suis haeredibus, et futuris regibus Boemiae tenetur, intermittere nequeat, quin sibi ipsi S. Mtis. haeredibus et futuris regibus ita in hoc consulat et provideat, ne tale quod in posterům contra se, haeredes suos et futuros reges quispiam machinetur et ut via ulterioribus odiis et dissidiis inter S. Mtem. et ordines praecludatur, neque enim hoc S. Mtas. ulli connivere et ferre posset, qui jus authoritatem et dignitatem ejusdem extenuare, contra eam agere et illi derogare, et in se aut alium transferre et derivare vellet. Quin imo ea mens est S. Mti., se haeredes suos et futuros reges penes eam potestatem, jus et imperium, prout iis S. Mtis. praedecessores, imperatores et reges utebantur et S. Mti. idem jus ac Ludovico regi ab ordinibus datum est, inviolabiliter tueri et conservare.

His igitur et aliis multis justissimis de causis S. R. Mtas. a statibus regni id clementissime requirit, ut his comitiis rursus in tabulus regni (non habita ratione id antea jam factum fuisse) referri faciant, ut S. R. Mti. eius haeredibus et futuris regibus Boemiae omni ea auctoritate, jure et imperio et potestate uti liceat, quibus S. R. Mtis. praedecessores imperatores et reges utebantur. Et si quis contra S. Mt. haeredum et futurorum regum Boemiae authoritatem, potestatem, jus et majestatem quidquam attentare, moliri et in ea se ingerere in se aut alium transferre et derivare vellet, ut is vel ii famae, vitae et bonorum poena multentur juxta sententiam S. Mtis., praedecessorum et praecipue regis Georgii latam, et ut omnes S. R. Mti. assistant et auxilio sint, sub poena capitis et bonorum, ut talis infidelitas, perversitas et inobedientia meritas poenas experiatur. Praeterea ne ullus in posterum de supra dieto articulo loqui et tractare praesumat. Quod promotionem personarum ad judicium regni, distributionem officiorum et juramentum, quod in posterům S. Mti. et haeredibus praestandum erit, attinet, et ne hoc aliter quam S. R. Mtas. ordinare placuit, fiat et observetur.

Eodem modo ne quis, ut comitiorum articulus post obitum regis Ludovici in medium allatus et a statibus conclusus (ne videlicet vivo rege haeredibus ejus corona imponatur, quo pacto S. Mte. vita functa jus liberae electionis sibi aucuparentur, vel S. Mtis. veros et Iegitimos haeredes a successione excluderent, siquidem omnium ordinum consensu e tabulis regni sublatus est) iterum in easdem tabulas referatur, tractare praesumat, neve comitia sive conventus particulares districtuum, in quibus de S. Mtis. et statum negotiis tractaretur, indicere aut contra S. Mtem. servire vel aliud quidpiam aut alios ad hoc sollicitare audeat, quod S. R. Mtis. dignitati, juri et imperio adversum et contrarium esset, et si in eo convinceretur, iste vel isti amissionis bonorum, famse et vitae poenam incurrat.

Quod autem libertates et privilegia statuum regni in se complectuntur, de eo libere proponere et loqui cuilibet per S. R. Mtem. licet, et ad hanc S. Mtis. clementissimam voluntatem haud gravate ordines accesserunt, S. R. Mtas. sperai, ne ulla omnino inter S. Mtem., haeredes et posteros ejusdem et status molestiarum et gravaminum materia relinquatur, neque enim S. Mti. animus est libertates et privilegia statuum infringere, aut labefactare, sed potius ea clementissime tueri et illaesa conservare, secundum juramenti praestiti obligationem. Et cum S. R. Mtas. ordinibus, quod eorum est, adimere non intendat, se etiam suo jure et imperio piene et quiete potitum iri confidit.

A. 1.

Juramentum, quod a S. R. Mtis. officialibus, regni judicibus vel consulibus civitatum et nonnullis aliis regni munera sustinentibus, dabatur et datur, quod S. Mt. haeredibus obligantur, quandoque quidem privilegio imperatoris Friderici S. R. Mtis. divae memoriae proavi repugnat, et plurimum juri electionis novi regis derogat, hoc pacto corrigendum: Juro deo omnipotenti, me in hoc officio mihi delato constitutum, inprimis serenissimo principi Domino domino Ferdinando Boemiae regi domino meo clementissimo, baronibus equitibus jus justitiam administraturum.

A. 2.

Ea quoque mens et consensus universi regni Boemiae est, quam diu rex Boemiae modernus aut futurus in vivis erit, nullum ejus filioruni in regem coronare prout comitiis anno 1526 celebratis cautum est. Quod si id communi totius populi voluntate et publicis comitiis abrogatum est, libenter ea de re edoceri volumus; sin autem per aliquem aut aliquos id sublatum est, minime iis subscribimus, sed potius comitia praenominata vim et robur suum integrum habere et ea mox in tabulas regni referri (sin autem non sunt) una cum juramento S. R. Mt. volumus.

Hic articulus infra scripto modo a statibus in iisdem comitiis conclusus et tabuli s regni insertus fuit.

Circa propositionem a S. R. Mte. ordinibus ratione haeredum S. Mtis. factam. Quandoquidem de ea re aurea bulla Caroli IV imperatoris glorioaa memoriae, nec non privilegium regis Wladislai gloriosae memoriae et reversales literae a S. R. Mt. ordinibus datae in arce Pragensi die Mercurii post divi Aegidii anno 1545 dare et manifeste in se continent, quomodo regnum hoc erga haeredes S. R. Mtis. sese gerere debeat; in id omnes tres ordines consensimus, reliquentes hoc dispositioni ejusdem aureae Bullae privilegii atque reversalium literarum S. C. Mtis., ita ut juxta illam auream bullam, privilegium et reversales literas erga S. Mtis. haeredes regnum hoc se gerat et non aliter.

Hic articulus ita a statibus conclusus, ut in posterům pro lege habeatur, constitutionibus regni pluribus in locis insertus est.




Přihlásit/registrovat se do ISP