183. Articuli a rege Ferdinando statibus regni Bohemiae propositi ratione monetae, cequaliter percutiendae, justitiae regalis restituendae quoad varios ususfructus et arcium regalium vendendorum aut obligandorum.

1527. [Non patet, quo tempore hi articuli statibus Bohemicis propositi sint, an in diseta celebrata post coronationem Ferdinandi I aut in illa, quse sub finem anni (19. Nov. 1527) convocata fuit. Katione habita conclusionum factarum in hac ultima diaeta ad hanc ipsam pertinere videntur. Copia videtur variis locis erroribus abundare]. - Cop. coaetanea in Archivio c. r. ministerii pro rebus extransis.

Quem ad modum in vos omnes hujusce regni ordines aliquos retulimus articulos, quos vtiles nobis et huic regno duximus et examinauimus, postulantes et hortantes, ut contemplatione boni nostri et istius regni articulos praetactos ad nostrum et hujus regni bonum tractetis in certoque loco constituatis, quando quidem non eramus illius animi et hucusque non sumus, ut alieujus minuere conemur iustitiaem, sed tarnen illius etiam sumus propositi et esse dignamur, ut iusiurandum nostrum, debitum quoque officium, huic regno persolvamus et custodiamus, neque relinquamus illud, quod nobis et huic regno decenter congmere cognoseimus. In quibus non dubitata erat fides atque credulitas nostra, vos non secus atque fideles sincereque subditos nostros, intuitu debiti officii, quo nobis et hnic regno veluti patriae vestre estis adstricti, nobis ratione tanti boni vtilis fore et consilio et auxilio, quando profecto Nos id sedula mente complectimur, ut ad illud, quod nobis iuste conuenit, vestro cum auxilio, non cupientes alieuius in ipsius iustitiaee diminutionem. (?) Veruni id cogitamus, ut in hoc regno inter vos frequentius conversemur et habitemus, nostram quoque regálem aulam, proventibus nostris, in hoc regno nobis iuste attinentibus, sine vestra aggravatione et molestia decenter rovere et ordinare possemus.

Quoniam autem in responsione vestra nobis in articulos nostros per vos praesentata, neque consilium neque auxilium invenire potuimus, quo modo oneribus nostris esse valeamus liberiores, aut etiam quibus plane mediis, proventibus, nobis et huic regno iuste attinentibus, cum nostro usufruetu restituamur, ideo visum est nobis, in responsionem vestram nobis datam, certos adhuc describere et praesentare articulos et nostram vobis apertiorem reddere necessitatem. Credentes vobis atque sincere fidelibus nobis subditis et operám vestram pleno cum effectu navabitis (?) nobisque intuitu boni nostri et hujus regni eritis auxilio illudque conferetis huberius, ut rebus nostris regiis nobis pertinentibus restituì valeamus.

Quod autem ad aequam monetae propositionem in grano et minuto attinet, ad cujus normám grossi et halenses denarii in regno Boemiae cuduntur, ut in omnibus terris et provineiis nostrae ditioni subiectis eidem proporti oni et aequalitati conformetur; illud profecto Nos obtulimus vobis illa de causa; cognoseimus quippe non tantum istius regni, sed etiam omnium in regno incolarum, vtile bonum imo vero necessarium. Et ideo pro tenore praetentae nostrae oblationis, ut illa concludatur et sine maiore dilatione et errore terminetur, hortamur.

Erga vero monetae percussuram et fabrifactionem Nobis videtur, quod illa iuste ad nos et non ad alium pertinet. Verumtamen si ad alium etiam ultra nos res ipsa pertinere videretur, certe nos ne ullius quidem iustitae derogare conamur. Sed istud Nobis sequum et iustum videtur, quando quidem argentum montium divi Joachymi comitibus de Basaun Schlikonibus dictis generali conventu regni istius in monetám cudere consensum dedistis et admisistis, ita ut articulus ille tabulis regni adnotatus ostendit, similiter ad quod granum et minutum talis moneta fabrofieri debeat, verum ista manifesta cum conditione, sine detrimento et diminutione regiae iustitae nostre et libertatum regni istius etc. Et ideo quum ipsi Schlikones moneta praedieta fruebantur et hucusque fruuntur aequitate consensus publici a regno illis concessi, idem nos considerato nostro damno, nostro detri


ento et in nostra iustitiae diminutione, quse nobis per praefatae monetae, ad illorum et non ad nostram utilitatem percussae infertur, desideramus, ut communi vestro consensu et hoc synodo generali nostra nobis reddatur iustitiae monetaeque percussione a Schlikonibus nullum objiciatur inpedimentum. (?) Nostro etenim videter iudicio et iustitiae nostra, erga quam communi vestro regni consensu addidistis exceptionem, frui possumus et merito debemus. Eatione cujus non opus est multis dilatisque in longum iudiciis aut litibus, imo vero propter iustitiaem nostram consequendam, iudicio contendere non sumus obligati.

Quod autem ad depositionem argenti ad monetae nostrae officinam attinet, illud nos pro decoro iustitise persolvere volumus, ita ut in iustitiae nulla comittatur iniuria et detrimentum.

Istud etiam ex vobis desideramus, litteras, quas omnes ordines istius regni ab rege Vladislao duae recordationis propter bonum utile regni istius obtinuistis, ut eaedem litterae, quatenus sese ad nostram regálem iustitiaem extendunt, nobis teneantur et effectu impleantur, quandoquidem easdem vobis tenere et implere non denegamus.

Paenes quarum litterarum tenorem existimamus Nos habere iustitiaem ad omnes et uniuersos fructus, quicunque sunt qualitercunque revelati et inuenti in montibus auri et argenti, potissimum vero in bonis ad nos pertinentibus, quae a regibus Bohemiae praedecessoribus nostris obligata tenent, et hoc post emanatas litteras praedictas a rege Vladislao, nisi quis fortassis usufructum et lucrum praetactum ad nos pertinentem haberet privilegio speciali a predecessoribus nostris regibus Bohemiae cum consensu omnium ordinimi in communi conventi! firmatimi et concessum, ita ut illud eisdem litteris sub sigillo Maiestatis regalis regis Vladislavi est expressům. Qua propter illud ex vobis desideramus, ut nobis eadem iustitia, quae eisdem litteris ad Nos extensa est, frui concedatis. Et quoniam nos p(a)enes litteras predictas et obligationem nostram, qua in litteris predictis, sicut rex Bohemiae obligamur, ad illud acceleramus, ut illud quod nobis iuste pertinet, ad utilitatem nostram et istius regni consequi possemus, illud desideramus, ut nos predictae iustitiae pro debito iustitiae vestrae restituatis. Videtur enim Nobis, quando omnes minerae, potissimum vero auri et argenti, ubicunque reperti, ad nos iuste sicut ad regem Bohemiae pertinent et maxime illae, quae sunt repertae in bonis nobis attinentibus post data litterarum ab rege Vladislao emanatafum Posonii anno 1499. quod talium minerarum et fructuum nullus iuste vti debet in derogationem nostraa iustitiae, nisi sit a praedecessoribus nostris cum consensu ordinimi privilegio donatus, ita ut litterae praetactae regis Vladislai ostendunt.

Erga provisionem montium minerarum hujus regni illud ex vobis desideramus, ut nobis significetis personas per vos delectas, ut cum nostris a consilio viris praesente denegotio tractent sine maiore dampnosaque dilatione.

Ad gratuita vero et obsequiosa debita istud dicimus, quatenus et cui iuste obligamur sive gratuitis, sive obsequio servitioque obtentis voluimus cuilibet iuste et sine forma tumultuque iudicii satisfacere, nisi ut ab illis, qui talem conantur habere iustitiaem, illa servitia, pro quibus praetium illis persoluere debeamus, qualia prestila fuerunt? et soluta non sunt, nobis manifestentur, iuste quoque nobis demonstretur, Nos ad soiutionem debitorum esse obligatos, ques praedecessoies nostri, quibus talia fuerunt praestitae obsequia, non soluerunt. Similiter et benefacta et gratiae, per nostros praedecessores pollicitae et hucusque non relatae et persolutae, quum nobis demonstratum fuerit, Nos iuste post fata illorum solutioni esse obligatos, tum profecto aequitati ne minimo quidem ibimus in aduersum.

Circa iudicium camerae nostrae, providentiae nostrae fuit nominimi consulere commoditati atque ut compendiosum haberemus accessum ad iustitiaem nostram, si fortassis aliquas aut erga aliquem haberemus, ut sine nostra in regno isto praesentia in iudicio camerae iudicari possint omnia illa, quae hac tempestate nobis in regno praesentibus iudicantur, postea veroque intelleximus, vos aliqua ex parte gravi illud ferre animo, ideo desideramus et vos hortamur, ut nobis viam et ordinem significetis, quibus nos sine longiore prorogatione ad nostram quoque iustitiaem iure accessum habere et rem iudicatam consequi possemus.

De arcibus vero et possessionibus, nobis in hoc regno attinentibus, illud ex vobis postulavimus, ut vester accedat consensus, ut nos hujusmodi arces et possessiones nostras inutiliores aut obligare aut vendere et in locum earum alias utiliores in hoc regno disponere possemus. Erga quem articulum est petitio vestra, ut singulas arces illas vobis nominemus. Ideo istas nominamus: etc. In quibus speciale et spectabile lucrum nostrum sentimus et hoc penes relationem, quam de talibus bonis et possessionibus habemus. Similiter si nostris propriis pecuniis aliquas arces et possessiones, obligationibus liberaremus, desideramus ex vobis, ea frui liberiate, ut possemus et authoritatem plenám habeamus, praedictas arces in sequali summa aut etiam minore alicui ex incolis istius regni obligare.




Přihlásit/registrovat se do ISP