158. Coronatio reginae Annae.
Ex tractatu manuscripti musei Bohemici impresso in "Verhandlungen der Gesellschaft des vaterländ. Museums". 1824.
Anno Domini 1527, 26. Februarii die processio facta est per omnia ut in coronatione Regiae Mtis. Regia Mtas coronam in capite et sceptrum in manibus gestans cum regina consorte sua crine soluto et velato capite processit ex palatio cum principibus et baronibus cum ceremoniis ut supra, processerunt usque ad ecclesiam ad pavimentum in choro prseparatum. Eo advenientes facta reverentia ante altare Regia Mtas deduxit reginam cum episcopis coadjutoribus ad sedem in medio pavimenti preeparatam. Rex ascendit ad thronum suum et inchoata fuit missa more solito. Cumque coronator complevisset legendo usque ad evangelium exclusive: Regia Majestas coronam in capite haben s et sceptrum in manibus descendit de throno suo et reginam duxit cum episcopis ad coronatorem, qui sedebat ante altare et petiit reginam coronari his verbis: Eeverende Pater, petimus consortem nostram nobis a Deo conjunctam etc. Quo dieto regina genuflexit ante coronatorem osculataque est manum ejus. Mox coronator genuflexit ante sedem suam, regina vero ad ejus sinistram per episcopos dedueta se prostravit. Et statím letama cantabatur, qua finita coronator deposita mitra surrexit et stans versus ad reginam ante se prostratam dixit hanc orationem: Omnipotens ieterne Deux etc. quam et alii coadjutores episcopi astantes submissa dixerunt voce. Qua finita coronator extensis manibus clara voce prsefationem dixit, quse habetur in pontificali. Finita prsefatione collocavit se in sedem coronator et accepta mitra inunxit oleo chatecuminorum reginse brachium dextrum et inter scapulas dicens hanc orationem: Deus Pater omnipotens etc., qua finita regina surrexit et dedueta est a duobus episcopis et a suis baronibus sub papilionem et isthic induta fuit vestibus reginalibus et coadjutores exterserunt bombyce sacram unctionem. Tunc regina induta fuit veste reginali reduetaque a coadjutoribus episcopis ad coronatorem sedentem ante altare in mitra sua, ante quem genuflexit regina. Cui sic genuflexse coronator cum episcopis imposuit coronam dicens: Accipe coronam etc. - Deinde dedit ei sceptrum et pomum dicens: Accipe virgam virtutis. Tandem regina surrexit et per episcopos dedueta est ad thronum suum. Post haec cantatum fuit evangelium. Sub offertorio M. Reginalis accessit altare dueta per primarios barones, obtulitque auri 50 ducatos ad altare; osculatis reliquiis redueta fuit ad thronum suum. Processum tandem in missa usque ad communionem, data prius pace regi et reginse per unum ex episcopis, prsemissa credentia, sicut factum fuit post evangelium cum plenario. In fine missse data fuit benedictio solennis; post benedictionem coronator cum patena et corporali accessit Maj. Regiam et Reginalem cum debita reverentia, offerens illa ad osculandum. Quibus finitis redierunt in aulám regiam cum solemnitate.
Item eodem die celebratum est in palatio arcis Pragensis vesperi torneamentum cataphractorum, ubi ex una parte XIII et ex altera totidem aderant cataphracti. Torneamento interfuit Regia Majestas ardentibus cereis facibus 200 minus 6, spissis facibus, quarum bona pars arserat, non numeratis.
Item 3. die Martii habitum est in magno foro Pragae ingens et pércelebre principum, baronum et nobilium cataphractorum numero 53 torneamentum, quorum omnium ad rei perpetuam memoriam ordine in palatio arcis Pragensis affixa sunt et nomina et insignia. Quse si quispiam avidus et curiosus cernere gliscit, palatium petat et videndi sibi copia detur.