153. Der Einzug König Ferdinands I zur Krönung nach Prag.

(Aus einer Handschrift im böh. Museum, abgedruckt in den Verhandlungen der Gesellschaft des vaterländ. Museums. 1823.

Anno a reconciliata divinitate 27 ultra sesquimilesium, 3. Cai. Februarii Serenissimus Ferdinandus Bohemiae Ungariaeque rex electus, anno Suae setatis 23. praestitit juramentum proceribus regni in finibus Bohemiae. Deinde cum ingentibus copiis equestribus 5. Februarii die intravit celeberrimam ac populosissimam civitatem Pragensem cum conjuge sua Anna, filia regis Wladislai Bohemiae et Hungariae. Ubi inter alia spectacula post 24 horam in Raczin a praelatis totius regni cum eleganti atque cocinna oratiuncula, quam praepositus ecclesia Pragensis, dominus Ernestus Sleynicz pronunciaverat, susceptus est. Qua finita cum vocalissimo jubilo atque leetitise cantu: Advenisti desiderabilis etc. et responsorio: "Castus mente": in sacellum divi Venceslai ductus regina comitante; ubi ante corporis Christi mystérium, flexis poplitibus, simul orarunt. Tunc inchoatum est dominorum episcoporum solenne canticum Te Deum laudamus, quod hydraulis et cantores cum suis familiaribus alternatim ad calcem usque prosecuti sunt. Sub quo cantu rex ducebatur e sacello ad summum altare, reginam a sinistris ducens, comitante nobilium puellarum turba. Et cum ventura est ad latus summi altaris juxta tumbam divi Viti, in una sede sub hymno et rex et regina geniculabantur. Quo finito additus est versiculus Domine salvum fac regem cum oratione pro rege per spectabilem dominum Venceslaum Picetinum, tunc temporis decanum; praesentibus ibidem dominis capitularibus et regni Bohemiae proceribus, nec non legatis Clementis VII pontificis maximi, regis Anglise atque reverendissimo patre D. Bernhardo, episcopo Tridentino in comitati! Tyroliensi, pluribusque aliis et fere innumeris generosis viris ex Hispania, Mandria, Burgundia, Brabantia etc. Qua peracta itum est ex ecclesia divi Viti per palatium ad ccenam; qua consumta data sunt membra quieti.




Přihlásit/registrovat se do ISP