28. Vetus forma benedictionis et coronationis regis veri Catholici observata in saeculo XIV. cum juramento regis.
1526. Copia asservata in archivio c. r. ministerii pro rebus internis Vindobonae.
Cum rex est coronandus, episcopi regni ad civitatem, ubi coronatio fieri debet, convocantur. Rex triduanum jejunium deyote peragit per hebdomadam praecedentem videlicet: quarta et sexta feria et sabatho, dominica vero proxime sequenti coronatur, qua ipse rex ad communionem se parat. Ecclesia vero ipsa cathedralis sive metropolitica, ubi solennitas celebrabitur, paratur et ornatur, quo melius fieri poterit, ad altare majus parantur ea, quae consveta sunt parari pontifice celebrante et credentia juxta cum rebus opportunis. Super altare ponitur gladius, corona et sceptrum regi danda et oleum exorcismorum id est catecuminorum; bombix ad ligandum et extergendum brachium regis et inter scapulas post unctionem, fascia ad ligandum bombicem in bracino. Paratur in ecclesia in loco competenti thalamus sive suggestum pro rege, in quo sit regalis sedes ornata, et thalamus ipse sit ornatus pannis sericeis et auleis. Sed advertendum, quod altitudo thalami non sit major quam gradus supremus altaris. Paratur etiam in loco convenienti tentorium sive papillo, sub quo rex vestes regales pro regni consvetudine, quae ibidem pro eo parantur, suo tempore recipit. Et si regina etiam simul est coronanda, paratur pro ea alius thalamus non longe a regio, sed illo aliquantulum humilior, et ita sunt situandi thalami, ut inde possint videri altare et pontifex celebrans. Parantur etiam ante altare hinc et inde sedilia pro numero episcoporum coronationi interessentium.
Die autem dominica, quo rex benedicendus et coronandus est, omnes episcopi conveniunt mane in ecclesia, in qua hoc fieri debet et metropolitanus sive pontifex, ad quem spectat, parat se solenniter cum ministris missam celebraturus paramentis tempori convenientibus; episcopi vero induuntur superpelliciis amictibus, stolis, pluvialibus, albis et mitris simplicibus. Quibus omnibus paratis, Metropolitanus in faldistorio ante medium altaris posito sedet cum mitra, et pontifices parati hinc et inde super sedilibus pro eis paratis quasi in medio coronae sedentes sibi assistunt. Interim rex vestibus militaribus indutus cum suis praelatis domesticis non paratis etc baronibus, nobilibus et aliis venit ad ecclesiam, et cum fuerit prope presbyterium, duo priores episcopi ex paratis veniunt ei obviam et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes ipsum inter se medium usque ante metropolitanum deducunt, cui rex birreto deposito caput inclinans humilem reverenciam exhibet. Qua fetcta prior episcoporum deducentium stans detecto capite versus ad metropolitanum dicit intelligibili voce:
Reverendissime pater! Postulat sancta mater ecclesia, ut praesentem egregium militem ad dignitatem regiam sublevetis. Interrogat Metropolitanus: Scitis illum esse dignum.
Ille respondet: Et novimus et credimus, eum esse dignum et utilem ecclesiae Dei et ad regimen hujus regni.
Metropolitanus dicit: Deo gratias.
Tum sedet rex medius inter duos episcopos deducentes congruenti spatio a metropolitano, ita ut illi faciem vertat, ipsi etiam deducentes episcopi, senior ad dexteram alius ad sinistram regis se collocant, ut et ipsi ad alterutrum fetcies vertant. Quibus sic sedentibus, postquam aliquantulum quieverint, metropolitanus coronandum regem diligenter instruit et admonet de fide et dilectione Dei etc salubri regimine regni et populi, defensione ecclesiae et miserabilium personarum et aliis opportunis voce congruenti et intelligibili sic dicens: Cum hodie per manus nostras optime princeps, qui Christi salvatoris nostri vice in hoc re fungimur, quamvis indigni, sacram unctionem et regni insignia sis suscepturus, bene est, ut te prius de onere, ad quod destinaris, aliquantulum moneamus. Regiam hodie suscipis dignitatem et regnandi fideles populos sibi commissos curam, sumis praeclarum sane inter mortales locum, sed discriminis, laboris atque anxietatis plenum. Verum si consideraveris, quod omnis potestas a domino Deo est, per quem reges regnant et legum conditores justa decernunt, quodque de grege tibi commisso ipsi Deo rationem es redditurus: primum pietatem servabis, dominum Deum tuum tota mente etc puro corde coles, christianam religionem etc fidem catholicam, quam ab incunabulis professus es, ad finem usque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adversantes pro viribus defendes, ecclesiarum praelatis etc reliquis sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis, ecclesiasticam dignitatem non inculcabis, justitiam, sine qua nulla societas diu consistere potest, erga omnes inconcusse administrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas tribuendo, viduas, pupillos, pauperes etc debiles ab omni oppressione defendes, omnibus te adeuntibus benignum, mansvetum atque affabilem pro regia tua dignitate te praebebis, et ita te geres, ut non ad tuam, sed ad totius populi utilitatem regnare praemiumque benefactorum tuorum non in terris sed in coelo exspectare videaris. Quod ipse tibi praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.
Quo facto rex electus accedit ad metropolitanum et coram eo detecto capite genu flexus osculatur ejus manum et facit hanc professionem dicens:
Juramentum regis verum:
Ego N. Deo annuente futurus rex N. profiteor et promitto coram Deo et angelis ejus, deinceps legem, justitiam et pacem ecclesiae Dei populoque mihi subjecto pro posse et nosse facere atque servare, salvo condigno misericordiae Dei respectu, sicut in consilio fidelium meorum melius potero invenire, pontificibus quoque ecclesiarum Dei condignum et canonicum honorem exhibere, atque ea, quae ab imperatoribus et regibus ecclesiis collata et reddita sunt, inviolabiliter observare, abbatibus, comitibus et vasallis meis congruentem honorem secundum consilium fidelium meorum praestare.
Deinde ambabus manibus tangit librum evangeliorum, quem metropolitanus ante se apertim tenet, dicens:
Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei evangelia.
Sequuntur tandem ceremoniae.