23. Instructio ad ser.mum principem et D. D.: Ferdinandum, Regem Bohemice electum ab ordinibus Regni Bohemice, e communi dieta, generosis dominis legatis data.

Copia asservata Vindobonae in archivia c. r. Ministerii pro rebus internis I A 1.

Imprimis dicetis ab omnibus ordinibus huius Eegni Bohemiae suae E, Mti servitia nostra parata, sicut domino nostro gratioso et quod snae R. Mti libenter et fideliter, faveremus longum etc felix in sanitate regimen.

Penes hc etiam suae M. dicetis etc slginficabitis, qualiter ordines huius Regni, habentes ad suam M. R. singulárem inclinationem et charitatem praeteritis aliis elegerunt sibi ipsis suam M. E. ex sua bona et libera voluntate, citra omne debitumi, sed iuxta libertates suas, in Regem Bohemae, eam spem habentes, hoc etiam a nuntiis suae Mtis intelligentes, quod huius regni Bohemiae et proyinciarum ad illud Regnum pertinentium etc in eisdem incolarum dominus noster gratiosus esse dignabitur.

Slgnificabitis iuxta hoc M. suae R., quid in hac dieta in castro Pragensi tractavimus et in quo consensimus, et penes quae nos sua R. Mtas conservare debet et illud una cum aliis libertatibus, quas illud Regnum habet, confirmare, ut a sua Mte R. dimitteremur et conservaremur citra diminutionem et defenderemur, si quando, aliquis nobis in illud se ingerere vel aliqua impedimenta in libertatibus Regni istius facere velit, ut faceret etiam, quod ad jura et antiquas laudabiles consuetudines et ritus istius regni pertinet, prout etiam nobis illud a Dnis Nuntiis suae Mtis R. pollicitum est, quod illae omnes res nobis confirmari, manuteneri et observari citra diminutionem debent.

Etiam suae Mti significabitis, juramenta, quae Mtas. sua debet huic Regno et nobis facere: unum in finibus Regni Bohemiae, aliud in castro Pragensi circa coronationem suae Mtis et tertium Pragensibus ante Civitatem Pragensem, in quantum Pragenses iuste attinet.

Suae Mti cum hoc significabitis, qualem nobis sua M. inscriptionen facere debet, qualem Rex Ludovicus facere debuit, iuxta copiam in literis divae memoriae Regis Wladisiai insertam, sicut et illud tabulis Regni inscriptum est, penes hoc etiam sua Mtas ut dignaretur confirmare hunc nostrum praesentem in dieta consensum.

Quemadmodum etiam consensum est in dieta praesenti et ad hetc. submiserunt se oratores suae M. R., ut M. sua R. omnia Regni debita solveret, quae Regnum super se accepit, ita prout assensus praecedentes Regni (qualia sint illa debita) in se continent. Propterea suam M. R. rogare, ut illa omnia adimplere et solvere dignaretur, usque ad diem S. Georgii proxime venturum, vel eo tempore citra omnes dilationes. Nam si eo tempore illud non fieret, ex tunc esset notabile impedimentum judicio Regni, quod ante festum Pentecostes nunc celebrali debet, quoniam, si illi qui creditores illorum debitorum ex omnibus Ordinibus istius Regni sunt, ad sua venire non possent, extunc etiam et aliis non posset justitia administrari et jus executioni mandari, maxime cum iuxta jus aequitas uni prout alteri, in jure esse debet. Propterea cum omni diligentia pro eo intendite, ut sua M. id cum effectu provideat, ut citra longiores dilationes ad tempus S. Georgii primum venturum illa debita Dnis ereditoribus solvereutur, quando quidem iam diu tempora, quumi illis solvi debuissent, elapsa sunt, et ista dilatio, quam faciumt, debet illis esse citra praeiudicium juris ipsorum, ita prout prima tabularum inscriptio in se ostendit.

Quod autem redemptionem castrorum sua Mte R. (quae Regnum ad redimendum in se etccepit) attingit, ad utilitatem et bonum R. Mtis etc istius Regni etiam hoc significabitis, quae sint illa castra et in qualibus summis inscripta, quae iam sua M. R. ad suam possessionem et utilitatem redimere debet.

Etiam quod illos attingit, cum quibus concordiae ex commissione Regis Ludovici divae memoriae factae sunt, qualiter illud adimpleri et solvi debet, suam M. rogare ut illis satisfieret et circa tempus Djvi Georgii solveretur.

Prout etiam consenserunt et in eo remanserunt, ut id quod a Rege Wladislao et a Rege Ludovico felicis recordationis pro servitiis nostris est solutum vel ex gratia datum, quod illud a sua R. M. debet solvi iuxta perpensionem et discussionem suae M. etc consiliariorum istius Regni et pro eo etiam suam M. rogabitis, ut id intra tempus istud, etc quatuor tempora quadragesimalia primum ventura perpenderetur et quicquid iusti iuxta perpensionen etc discussionem fuerit, ut illud sua M. R. circa tempus S. Georgii vel finaliter circa tempus S. Joannis Bapt. proximum venturum dignaretur solvere.

Hoc etiam necessarium est et pro eo M. R. roganda est, ut s. M. R. cito consiliarios ex ilio Regno Bohemiae apud se dignaretur habere, quoniam magnam illius rei cognoscimus necessitatene tum pro M. sua quam pro Regno isto etc provinciis ad illud Regnum pertinentibus. Rogabitis etiam M. suam, ut illos consiliarios dignaretur providere, ut circa s. M. R. possint esse et perseverare.

Quandoquidem s. M. R. nos ac totum Regnum Bohemiae penes libertates istius Regni Boh. manutenere etc juxta debitum conservare debet, roganda, erit s. M., uti penes justas libertates Marchionatum Moraiae, Ducatum Silesiae, Marchionatum Lusatiae et Districtum Egrensem, quae quidem terrae seu Districtus etc Provintiae ad hoc Regnum pertinent, conservare dignaretur, de quo non dubitamus, quin s. M. R. id slt fatctura.

Notorium etiam est, quod illae terrae seu proyintiae ad illud Regnum Bohemiae hereditarie pertinent, quod si ad aliquid illorum Regnum Hungariae jus se habere quocunque tempore prostenderet, tum M. suam rogabitis, ut sua M. nobis desuper singulares literas dare dignaretur, quod nos in ea re s. M. protegere dignabitur etc illas terras seu provintias ad istud Regnum prout Rex Bohemiae tenere.

Quod autem ad Provintiam Lucemburgensem (quae ad hoc Reg. Boh. jure hereditario pertinet) concernit, quum esset ventum ad electionem Regis Romanorum et jam Imperatoris suae M. fratris, etiam istud Regnum suae Mti. Caesareae singulare exhibuit servitium, et in quantum intelligere potuimus, qnod comissarii suae M. C., qui in Franckfordia tunc temporis fuerunt. in bona spe pro iila provintia nuntios ex hoc Regno missos collocarunt: Quare M. s. rogabitis, ut s. M. a Caesarea M., quidquid illius provinciae tenet, illud ad propriam suam possessionem et Regni Bohemiae impetrare et hoc ad illud Regnum annectere (quum illa provintia juste et hereditarie ad istud Regnum pertinet) dignaretur.

Et quia de provintiis ad hoc Regnum pertinentibus per vos Mti s. R. petitiones nostras referendas commisimus, tunc etiam s. Mti proponetis, quod s. M. R. debet et obligatur jura istius Regni B. defendere etc exequutioni mandare, sicuti Rex Bohemiae. Et quod s. Mtem. cum indubia confidentia rogamus, quod ita, sl illud tempus aliquando expostularet, facere dignabitur.

Etiam suae M. significabitis, quod ante non diu lapsum tempus ademptum est Claustrum nomine Waldsaxen in eo, quo ad R. Bohemiae pertinet, Propterea suam M. rogate, ut illud et alias justitias, quae in Romano Imperio sunt et ad R. Bohemiae pertinent, prout justitia expetit, adjuvare dignaretur et iterum huic Regno etiam illa homagia seu feuda, quae ab isto Regno ablata sunt vel ad hoc Regnum devoluta, annectere.

Pro eo etiam s. M. rogate, ne erga illos Duces, qui pro regia dignitate in hoc Regno insteterant, aliquem gravem animum habere velit. Nani sua M. illud bene cognoscere potest, quod miruin non est, sl aliquis pro sua honestate laborat et instat. Nihilominus tamen omnes ordines etc incolae istius Regni in eo animos ipsorum non alio verterunt, quam ad s. M. praeteritis omnibus aliis.

Rogabitis etiam s. M., ne aliquod gravamen in eo habere erga aliquem ex incolis Regni istius dignaretur, qui imprimis statim cum ipsorum voto non fuerunt ad s. M. inclinati. Nani juxta libertates Regni istius varie homines de Rege futuro colloquebantur. Quum autem unanimiter personas, quae Regem eligere deberent, selegimus et illis plenariam potestatem dedimus, ita quod s. M. ex unanimi voluntate in Regem Bohemiae electus est, itaque illius etiam sumus erga s. M. confidentiae et vos etiam s. M. pro eo rogate, ut nobis omnibus dignaretur gratiosus esse dominus.

Sicuti etiam Dom. Albertus de Sternberg et in Viridi Monte et aliqui alii istius Regni incolae dicunt sese habere jus erga aliquos incolas in provintiis ad archiducatum s. M. pertinentibus, itaque s. M. rogabitis, quod sua M. dignaretur committere eam causam juste discutere, si in aliquo incolae istius regni ad aliquod jus haberent, ut illud consequi possent. Et de ilio negotio tractando, quod dies praefigeretur intra hoc tempus et Divi Georgii primum venturum et interea ut ex utraque parte pacifice se invicem observarent.

S. Mtem. rogabitis, ne s. M. in alii sprovintiis vel in Imperio cuicunque dignaretur, quae scilicet ad Regnum Bohemiae spectarent, aliquid confirmare sine perpensione consiliariorum Regni Bohemiae et quoad etiam felix adventus s. Mis ad Regnum Bohemiae non fuerit.

Et quoniam jam s. Mtem. nobis in Regem et Dominum elegimus, s. Mtem. rogate, ut nobis desuper det litteras, quod id ex nostra libera voluntate etc juxta libertates nostras et non ex debito fecimus, habentes ad s. Mtem. ultra omnes alios singularem affectum charitatemque et inclinationem et illud effectu ipso in Regem Bohemiae ipsum eligentes demonstravimus.

Videtur etiam nobis necessarium, ut s. M. bullam auream, quam a felicis recordationis Carolo Imperatore eius nominis Quarto etc Rege Boli, super electionem regis habemus, dignaretur litteris lingua Bohemica et idiomate vernaculo scriptis confirmare et lucidius exprimere ita, prout rite esse debet: Quod post s. Mtem. filius heres est et a s. Mte. heredes masculi procedentes, sin vero nemo masculini sexus heredum remanserint, extunc filia Regis Bohemiae ultimi, quae non nupsisset et provisa cum dote fuisset, debet heres remanere et nemo alius ex sexu masculino vel muliebri et hoc juxta libertates Regni Bohemiae.

Et quoniam s. M. (sicuti non dubitamus) nos circa jura nostra et libertates, prout id fetcere tenetur, dimittere conservare et illa confirmare dignabitur, quod, si etiam nobis ab aliquo alio impe dimentum in illis fieri deberet, id nequaquam nobis conveniens et possibile esset sufferre neque etiam alicui per suam Mtem id contra nos deberet admitti. Et propterea s. Mtem. debetis rogare, ne s. Mtas ad consilia aut alias res ad hoc Regnum vel ad s. Mtem tamquam Eegem Boh. pertinentes, alicui ex Imperio principi vel oratoribus a quibuscunque dominis christianis missis atque aliis alienigenis se ingerere etc illis interesse contra libertates nostras Regnique istius Bohemiae sineret neque talia consilia sequeretur.

Et singulariter pro eo rogamus, quod ad Dom. Salamancam attinet, ex quo propter gravamina, quae de illo (sicuti auditur) alii subditi s. Mtis habent, illud exoptabant, ne circa s. M. praesens esset. Et nos hoc cupimus et indubitate credimus, quod s. M. in eo desiderium nostrum exaudire dignabitur.

Et quum istas res, quae vobis commissae sunt, circa Mtem. s. in bono fine collocabitis, tunc Mtem s. rogabitis, ut ad istud regnum dignaretur venire. Et in eo etiam cum s. Mte remanebitis, quo tempore ad fines seu limites Regni istius obviam suae Mti mittere deberemus et illud significabitis supremo D. Purgkrabio Pragensi uti in dieta communi, quae juxta communem consensum ad districtus regni intimari debet, personae ex ipsis eligerentur, quae obviam ad limites s. Mti proficisci deberent, etc quo die et in qua ciyifate in limitibus Regni istius Boh. s. Mtem quum, in hoc Regnum proficisci dignaretur, iuxta antiquo habitum ordinem, consuetudinem et Regni istius libertates expectare deberent.

Quod si sua regia Mtas eligeretur etc susciperetur pro rege Hungariae, ex tunc Majestatem suam rogamus, ne utique aliter, quod ad praememoratas proyinias attinet, illas tenere et possidere dignaretur, quam prout rex Bohemiae. Sin vero regnum Hungariae ad aliquam illarum provinciarum cum inscriptionibus seu cum quocumque alio jure jus sese habere praetenderet, ex tunc Majestas sua illas provincias ita prout rex Bohemiae ut teneret, quoad illa causa juste non esset recognita et finem non accepisset. Nam si necessarium esset, illud evidenter demonstrari posset, quod illae omneš provinciae juste et hereditarie non alio quam ad regnum Bohemiae pertinent.

Etiam suae Majestati Regiae dicetis, quod si sua Mtas. non esset rex Hungariae, quod nobis videretur suae Majestati esse utilius, et hoc ob hanc causam, quod illud Regnum cum Turcis fortasse centum et quinquaginta milliaria limites seu fines habet, ad quos tutandos necessarium est magnas impensas facere, ut illi limites a damno bene conservari propter Turcas possent, et impensae, quae ad hoc erogandae essent, fortasse fructus et proventus Regni illius non poterint ad illa sufficere, et sic sua Majestas solum laborare sine fructu vel utilitate haberet. Et hoc etiam jtimendum esset, quod sua Majestas magis in ilio regno Hungariae prsesentialiter esse opporteret, et propter hoc aliquantisper Regnum istud et alias provincias derelinquere, quod non libenter et propter Majestatem suam et Regnum istud etc provincias suae Majestatis videremus, verum si sua Majestas solum titulum illius regni et alius, quod illunm regnum possideret et quum is seu illa persona in eo regno Hungariae esset, etc ut illud Regnum et ex ea parte christianitatem defenderet et illum laborem sine suae Majestatis labore gereret, illud libenter videremus.

Quod si sua Majestas, cum Rex Hungariae eligeretur, omnino Rex esse velit, tum suam Majestatem rogabitis, ut denique in hoc Regno Bohemiae, communiter cum sua praesentia et curia esse dignaretur, quoniam prius propter absentiam Regum et dominorum nostrorum ad magna gravamina istud regnum deveniebat et ad lites seu discordias nocivas, quas timemus, et fortasse evenire per absentiam regis in hoc regno possent. Verum illius confidentiae erga suam Majestatem sumus, quod magis in hoc Regno morari dignabitur quam alibi, ita prout a nuntiis suae Majestatis illud intelliximus etc fidem in eo illis adhibuimus.




Přihlásit/registrovat se do ISP