494.

[Vkolíně, 22. března.]



Řeč, kterou byl král Mafyáš uvítán v Kolíně jako král Uherský, nastávající král Český a ochránce privilegii; nechť je příchod jeho do Čech k slávě boží, ku prospěchu církve a obce křesťanské a k obnově mim; město se dává v jeho ochranu.

Kopie v zemském archivu v Linci: Annalenband 52, fol. 12-14 s nadpisem: "Dritte glückwünschung ist zu Colin besehenen."

Potentissime Ungariae rex, archidux Austriae, domine, domine noster clementissime. Ex felici et auspicato Vestrae regiae Maiestatis totiusque augustissimi comitatus adventu non possumus non magna perfundi laetitia vehementerque nobis gratulari, quod Vestram Maiestatem regiam non solum praesentem in statu valetudinis optimo, rerum vero fere omnium perturbato, videre, sed etiam alloqui et salutare nobis concessum sit, quod nos magni bene-ficii loco ponimus et pro summo nostro honoře et gloria non modo acceptamus, sed etiam grati deosculamur illudque ipsum in intima cordis nostri scrinia in futuram rei memoriam futurumque nostrum decus referemus. Videmus enim et salutamus, quod rarum esse solet, regem Ungariae potentissimum et, si ita Deus disposuerit, visuri forsan brevi et salutaturi regem etiam Bohemiae, regem, inquam, nostrum invictissimum, patronům clementissimum, anchoram tutissimam, arcem inexpugnabilem et pacis patrem, a quo nihil bonus differì princeps, desideratissimum, sub cuius alis et patrocinio nos ipsi, coniuges, liberi, religio, fides, privilegia nostraque omnia salva et integra sunt futura, cuius beneficio hucusque sunt servata, pro quo nos humillimi clientes ingentes, uti par est, agimus gratias et ad extrémům vitae spiritum acturi sumus. Oramus supremum illum monarcham, Deum, qui solus transfert regna et constituit, per quem reges regnant et imperatores imperant, qui corda regum et magnorum principům in sua habet manu eaque, quo vult, inclinat et inflectit, oramus, inquam, ut profectio haec Vestrae regiae Maiestatis in Bohemiae regnum, occultis hostium moli-tionibus disturbatum, ad laudem et gloriam nominis divini provehendam, ecclesiae afflictae et dilaceratae salutem, rei publicae christianae emolumentum et exaedificationem ac pacem ardentissimis piorum votis a multis annis desideratam procedat. Oramus et hoc, ut Vestra regia Maiestas nobis clementissimus dominus adesse, nos in tutelam et patrocinium suum recipere, nos nostraque omnia sibi commendata habere non dedignetur. Nos humillima nostra servitia, debitam observantiam et officia cum submissa animi subiectione Vestrae regiae Maiestati, uti semper facere consuevimus, deferimus.

 

M. Joannes Pacheus nomine senatus Novae Coloniae.






Přihlásit/registrovat se do ISP