192. Adam Chaenicius, farář Tachovský stěžuje si arcibiskupovi Pražskému na nepřátelské chování kvardiana kláštera Františkánského tamtéž, a na ujmu, kterous týž návštěvě kostela farního způsobuje, touši na luteránské smýšlení rady městské i mistra školního, žádá za plnou moc k přijímání obrácených do církve katolické a sa dovolení, aby si směl držeti ku pomoci kaplana.

V TACHOVĚ, 9. března 1594. — Orig. v arcibiskupském archivu v Praze.

Reverendissime et illustrissime princeps ac domine, domine gratiosissime! Tertium huic loco annum parochiali cura pro posse ministranti, quia hueusque, ut sunt, permulta intervenerunt gravamina, vel conscientia urgente ne subticeam, Celsitudini Vestrae Illustrissimae opus habui humillime brevibusque perscribere.

Guardianus noster, homo inquietila, cui disciplina et literis plus foret opus, ut Praga redii, adeo mihi insultabundus (convitia praetereo) obsistit, ut iam dominicis festivisque diebus, quod annis elapsis tam ipse quam ceteri pomeridiano solitus fuit exequi tempore, mane conciones pronunciet. Quo facto parochiani una concione contenti templům primarium, officia divina caeremoniasque domum remeantes deserunt et e suggesto dicentibus nobis perrari intersunt: ut miser e tanto numero vix quandoque viginti aut triginta suppetere. Collectio in turcicum bellům auctior initio nunc nulla est. Vulgus novitate gaudens, quia comperit mihi monenti superbe respondisse nec desistere, paene me contemptui habet. Illustrissimam Celsitudinem Vestram imploro, hunc monachum vel amnveat, vel compescat. Quis vel qualis sit, etiam aliunde, ubi vixit, patebit.

Senatus noster cum civibus et paganis quibusdani, licet nobis sub utraque ministrare in tempio paratis (ita eniin antecessorum meorum exemplo mos invaluit), paschali et quovis alio communionis tempore foras ad haereticos (vel media quadragesima licitas et illicitas nuptias copulantes) eius evasuri participes, quod non quaerunt, evolant. Utinam per Cel. Vram. Reverendissimam medio quodam salubri praestruatur via! Jam vero et pagani, quod in urbe vident usitatum hucusque fuisse, cum male habent, ad se in montana longe dissita et unita alia buie parochiae loca venerabile sacramentum sub utraque deferri, periculosi opus laboris, aestate brumaque efflagitant. Citra Reverendissimae Cel. Vrae. jussum atque consilium novitatem in communione introduci difficile patior.

Ludirectorem apprime baereticum nolens volens intueri cogor. Templům item parochiale tubicinum causa noctes diesque patet. A memoria hominum et antecessorum meorum lumen ante ciborium sacrum nullum arsit: ut comparent homines semicalviniani, per summum adigendi sunt nia-gistratum. Ne a festis quidem primariis tam Christi circumeisi et Trium regum quam B. Virginia, apostolorum ac martyrům violandis, quiequid increpet contra, sibi temperant. Offertoria toto orbe Christiano summis Paschatis, Penthecostes et Nati Domini festivitatibus in altare conferri solita, hic item usurpata olim ut praestent, nec moneri se patiuntur; haeretico parodio tempore domini Pflugii ultimo, misso vicatim ad parochianos exactore, impartiri certam collectam mandaverunt. Habent vero et fruuntur altaristarum non paucis benefieiis, offensa tarnen conscientia, quod e protocollo archi episcopali est colligere. Quibus omnibus ut Reverendissima Cel. Vra. paterna cura pedetentim obviet, humillime et obnixe oro.

Fit autem quandoque Dei gratia cooperante, ut a veritate facti devii missis haeresibus ad catholicae redeant ecclesiae unitatem; qui vel a me, vel ceteris vicinis catholicis parochis, ut ab haeresi vinculisque ex communicationis confessi solvantur, humiliter efflagitant. Rius vero potestatem a Celsitudine Vestra Illustrissima nobis conferri, qua possumus reverentia et demissione, petimus.

Postremo quoniam ad proxima festa paschalia confitentium numerus immensus est, ego concionibus divinisque servitiis distineor, ut confessionibus audiendis, velut triplici oneri solus ac valetudinarius quandoque sufficere nequeam: liceat mihi, oro, pace ac consensu Celsitudinis Vestrae Illustrissimae amotum sacellanum ad ea tempora subsidiarium recipere, quando alium, qui succurrat, habeo neminem, et monachus vel minimum parochiale ministerium exequi totali ter abnuit. Facioi quod possum, lubens; ne supra vires opprimar cupio. Si mihi submittatur alius, juxta est: modo quietus ac moratus sit, nec vicinis non ferentibus molestias suo damno ingerat.

Haec, quae pro nunc scribenda occurrebant, Celsitudini Vestrae Reverendisimae partim inno-tescere, supplicare partim volui, eam in Domino diutissime felicissimeque ecclesiae sanctae incolumem valere, meque et locum istum ordinis, adeoque totum populum eiusdem paternae bonitati commendatimi esse subjectissime cupiens. Tachovia 9. Martii anno 1594.

Reverendissimae et Illustrissime Celsitudini Vestrae humilis sacellanus

 

Adanius Chaenicius, cruciger, paroùhus ibidem.









Přihlásit/registrovat se do ISP