123. Stavové shromáždění na sněmu království Českého odpovídají stavům království Uherského na připiš jejich se dne 1. července 1593, že po úřadě s císařem usnesli se vyslati vedle příkladu předku svých do království Uherského vojsko pomocné proti Turku, nepříteli téhož království i všeho křesťanstva.

NA HRADĚ PRAŽSKÉM, 1593, 1. listopadu. — Současný zápis v kvaternu "Brunátném listův posílacích od 1583 až 1606" č 95. fol. E, 28 v Deskách zemských.

Responsum a statibus Boemiae.

Illustrissimi, reverendissimi, spectabiles, magnifici, generosi ac praestantes domini amici, fratres ac vicini nobis longe charissimi atque observandissimi. Salutem ac proniptissimorum officiorum nostrorum oblationem contestamur. Accepimus literas, quas illustrissimarum, reverendissimarum genero-sarum Dominationum Vestrarum delegati oratores regni Hungariae ad nos pertulerunt, quibus lectis et auditis, quid contineant, ìntelleximus. Et quoniam meministi, quemadmoduin maiores nostri tum nos ipsi marchionatui Moraviae tanquam dominis et amicis nostris singularibus re cogente et periculis ab hostibus imminentibus (quod perpetua memoria repetimus) pro virili opem tulerunt, et nos porro eorundem praeclarissimorum maiorum nostrorum insistentes vestigiis plane dignissimum existimamus ac in eo proposito manemus et his publicis comitiis, quae nunc in arce Pragensi ab omnibus statibus sivé ordinibus regni Bohemiae celebrantur, cum invitissimo atque potentissimo Romanorum imperatore tanquam rege Bohemiae, domino domino nostro clementissimo, habitis deliberationibus eam suppe-tiarum ferendarum rationem contra crudelissimum hostem nominis Christiani, Turcam, inivimus, ut hostibus, qui Vestris illustrissimis ac reverendissimis Dominationibus regnoque Hungariae nocere studeant aut velint, subsidia (Deo auxiliante) feramus, quibus ei resistere queamus. Atque hoc id ipsum illustrissimis ac reverendissimis Dominationibus Vestris innotescere cupimus, nos immutabili consilio in eodem proposito permansuros eorundemque maiorum nostrorum laudabili exemplo quovis tempore in praestandis mutuis erga illustrissimas et reverendissimas Dominationes Vestras, tanquam dominos fratres, ainicos et vieinos nostros, officiis summo conatu promptos exhibituros. Quod Vestras illustrissimas ac reverendissimas Dominationes hisce literis nostris celare noluimus. His illustrissimas ac reverendissimas Dominationes Vestras diutissime ac feliciter valere peroptamus. Datae in arce Pragensi in comitiis Calendis Novembris alias festo solemni Omnium Sanctorum anno D. 1593.

Illustrissimarum, reverendissimarum ac generosarum Dominationum Vestrarum amici, vicini et fratres

 

officiales, proceres, supremi ac ordines sivé status regni Bohemiae pro comitiis in arce Pragensi congregati






Přihlásit/registrovat se do ISP