85. Stavové království Uherského vysílají Jana Kutassiho, biskupa Rábského a kancléře říšského, hraběte Františka Nadašdiho a hraběte Mikuláše Palffy-ho z Erdédu k stavům království Českého, aby při nich jako dobrých sousedích zjednali vydatnou pomoc proti společnému nepříteli Turku.

V PREŠPURCE. 1593, 1. července. — Současný zápis v kvaternu "Brunátném listův posylacích od r. 1583—1606" č. 95,fol. E 27. menších desk zemských v Praze.

V Literae a statibus Hungariae.

Illustrissimi, reverendissimi, spectabiles, magnifici, egregii et nobiles domini amici, fratres et vicini nobis observandissimi. Salutem et servitiorum nostrorum promptissimam oblationem.

Qualiter ab annis quam plurimis gens nostra Hungarica fideliter, constanter et invictis animis larga sanguinis effusione hoc regnum adversus truculentissimum totius orbis terrarum hostem Turcam tutata sit et propugnaverit, nullam esse gentem, nullumque populum Christianům, ad quos eius rei Celebris et immortalis fama non pervenerit. Veruni quo in statu deplorando et in quibus periculorum procellis res hungaricae nunc fluctuent et eius reliquiae quo infelicitatis et miseriarum redactae sint, í, Vestris Dominationibus, etiam nobis tacentibus, clarissime constare non dubitamus.

Cum itaque multos iam annos cum inimico potentissimo res nobis gerenda fuerit et amplius attritis concisisque viribus nostris tot tantisque rerum adversitatibus minime sufficere possimus, ne nos extremis periculis expositi in hac ultima necessitate armis, vi et plagis coacti ea tentare debeamus quae omnes homines extremis rebus solent, propterea expediuimus ad Vestras Dominationes nomine domi-norum praelatorum, baronům, magnátům et aliorum statuum ac or dinům regni oratoř es, praesentium exhi-bitores, reverendissimum et spectabiles ac magnificos dominos Joannem Kutassi, episcopum Jauriensem locique eiusdem comitem perpetuum, regni huius cancellarium, et Franciscum de Nadasd, perpetuum terrae Fogaras ac comitatuum Soproniensis et Castriferrei comitem, Agazonum regalium in Hungaria magistrům, necnon Mcolaum Palffy de Erdeöd, comitatuum Posoniensis et Comaroniensis comitem arcisque eiusdem Posoniensis capitaneum, cubiculariorum regalium in Hungaria magistrům, partium regni citradanubianarum et praesidii Vywariensis supremum capitaneum, Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis cubicularium et consiliarios, qui calamitates et aerumnas afflictissimae huius nostrae patriae et impendentia ceruicibus nostris pericula Vestris Dominationibus proponant ac earundem adversus com-munem non saltem nostrum sed totius christianitatis hostem auxilia implorent, non dubitantes, Vestras Dominationes respectu mutuae necessitudinis et bonae vicinitatis, quae inde ab initio regiminis cum-iisdem huic regno intercessit et religiose semper a nobis culta extitit, diligentem justae et aequis-simae petitionis nostrae rationem habituras et hos dominos fratres nostros placide et benevole exau-dituras ac desiderato cum responso ad nos remissuras, idque nobiscum, quod gravitas rerum pericu-lorum magnitudo, nobis una cum Vestris Dominationibus et caeteris limitaneis provinciis aeque timenda, postulát, haud gravatim facturas. In reliquo illustrissimas, reverendissimas, spectabiles, magnificas, egregias et nobiles Dominationes Vestras diutissime florentes et felices valere optamus. Datum Posonii prima die mensis Julii anno Domini 1593.

Illustrissimarum, reverendissimarum, spectabilium, magnificarum et egregiarum Dominationum Vestrarum amici, vicini, fratres et servitores.




Přihlásit/registrovat se do ISP