Ut vero hoc meum collegium in dies majora incrementa suscipiat, ac bonum publicnm, religio, pietas scientiaeque promoveantur laudabilisque disciplinae in eo ordo servetur: statuo atque tenore praesentium decerno, ut omnes ejus collegii studiosi, discipuli, sive gradum in aliqua facultate habeant, sive non, et qui in eo habitant aut ad iltud pertinent, in primis, quantum ad ipsos spectabit, ita se gerant, ut nullam occasionem civibus seu officialibus meis de se conquerendi dent, sed Patrum Societatis usitatam disciplinam in pietate, literis ac bonis moribus sequantur, tum ut nullo modo a quoquam molestentur vel indebite capiantur, sed si quid accideret, quod animadversionem deposceret, in facto ejus modi interdiu quidem si deprehensi fuerint, per judicem honeste ad collegium deducti quos ille non vinciet, nisi impudenti contumacia sese rebelles exhiberent ac huj-us nostri praescripti formam sequi nollent, rectori seu cancellario seu praefecto studiorum exhibeantur vel fide data, si liquide constiterit, eos studiosos esse, ad sistendum se rectori obligent, quos rector assecurabit, causam eorum judici academiae examinandam justitiamque exequendam curabit. Quod si quid intempesta nocte contingeret, ut majus malum vitetur, tunc quidem studiosus talis, quisquis fuerit in facinore deprehensus, monitus a judice, ne eum vincire opus sit, judicem sequi teneatur ac in loco praetorii honesto vel alio, praeter carcerem publicum, per judicem sibi assignato mane futurae diei pľaestoletur, donec delatum a judice vel actore rector per bedellum ad se sive judicem academiae evocaverit, coram quibus, quisquis de eo conqueri volet, respondere paratus esse debebit, vel certe coram iis, quos rector et academia suo loco constituet. Erit autem judicis gymnasii discipulos subditos seu famulantes collegio capere, retinere, incarcerare, castigare, eorum causas audire, jus dicere, lites dlľlmere, non obstante magistratu, tam in civitate et in suburbiis, quam extra civitatem quocunque loco.

Ut vero subditi mei ad artes liberales, ad literarias scientias magis excitentur, statuo atque decerno, ut omniun subditorum meorum, haeredum, posterorum ac successorum meorum subditorum filii, quicunque in icto collegio operam literis dederint, non solum libere et absque ulla molestatione officialium nostrorum ac posterorum nostroum sua studia prosequi possint ac valeant (modo ad ea prosequenda sese idoneos testimonio professorum collegii comprobaverint), verum etiam si yadus magisterii vel doctoratus adepti fuerint, quos Societas gratis ex instituto suo conferre solet, ut tunc data a se recobnitione collegii mei rectori super aniculis a me praescriptis pro liberis et emancipatis a me et haeredibus successoribus ac posteris meis habeantur; quam hanc nostram gratiam promptis obsequiis et gratitudine debita erga nos ac posteros nostros, uti non dubitamus, compensare non negligent.

Id quoque insuper voluntatis meae est ac praesentium tenore statuo, quo salutaris meorum subditorum institutio meliorem progressum habere queat, ut domus pauperum intra supra jam nominatos limites exaedificata, constructa atque ereeta ipsi rectori collegií Societatis cum omnibus habitantibus in ea immediate subjecta sit cum pleno jure tam quo ad aedificia, census, eleemosinas, quam quo ad personas in ea degentes.

Proinde rectoris collegii et non alterius cujusquam erit adolescentes in ea alendos recipere et approbare eosdemque vicissim excludere, illis praefectum idoneum, qui illi probabitur, praeponere, ac de toto domus ordine disponere absque cujusquam contradictione, molestatione sive repugnantia, sic tamen, ut subditoťum dominii mei primariam curam habeat eisque locus ante alios concedatur, qui in studiis diutius peťdurare voleut et ad ea apti habilesque judicati fuerint; quanquam et illud rectori praesenti ac futuris liberum semper esse volo, ut in numero eo juventutis, qui in ea domo ali poterit, viginti adolescentes undecunque adventantes collocare et una cum meis subditis alere pocsit, ut beneficium hoc meum propter subditos meos etiam ad externos extendatur.

Decerno itidem, ne ullus praeceptor, ludimoderator sive magister uspiam locorum in omnibus meis ditionibus juventutem docere praesumat, nisi prius a rectóe vel ab iis, quos rector ordinaverit, de religione et vita examinatus, idoneus judicatus fuerit, qui ab eodem rectore vel ab iis, qui de eo judicarunt, formam et rationem accipiens tam prophanos quam sacros et pios libros docendi, juventutem informabit. Est et illud voluntatis meae, ne quisquam ad functiones ejusmodi literarias in ditionibus meis a communitate, parochís vel ecclesiarum rectoribus seu officialibus meis vel haeredum ac posterorum meorun assumatur, nisi a rectore praefati collegii mei approbatus et confirmatus fuerit.

Quo autem praedicta omnia a me donata et perpetuo attributa possidere quietius suisque ministeriis vacare libenus saepe dicti Patres possint ac valeant: volo atque tenore praesentium omni neliore modo statuo, ut domus seu collegium, templum, sacellum, horti et caetera quaecunque cum omnibus suis juribus, limitibus et attinentiis, quin et ipsa pecuniaria pensio annua, ut praefertur, a me donata et attributa, libera et immunia sint perpetuis futuris temporibus ab omnibus oneribus et censibus tam civilibus quam camerae nostrae obligatoriis seu ad eam pertinentibus seu quibusvis aliis notis et ignotis, etiam eis, quae imposterum forte impedire possent, nihil mihi ac posteris meis seu futuris haeredibus seu alias quomodo nominatis, qui jus aliquod dominii sequestratus praesidentiae, regiminis, curae, sive legitime sive usurpative seu ex injuncto allegare possent, praesumerent vel auderent juris reservando, quin imo plenariam ac liberam juxta utriusque juris tam ecclesiastici quam saecularis nec non statutorum et privilegiorum ejusdem Societatis praedicta omnia possidendi eisque gaudendi et fruendi omnimode libertatem permitto.

Atque ut haec omnia et singula a me ex devotione, pio zelo omnium bonorum largitori Deo oblata Patribusque Societatis Jesu donata, attributa, non modernis tantum sed posteris ac futuris quu ad dictam Societatem firma, inviolata atque inpermutata maneant, non tantum ad id haeredes futurosque successores ac posteros meos, verum etiam omnes ad quoscunque tandem bona hujus dominii mei Chomutoviensis quocunque jure ac titulo devolverentur, possessores eorumque officiales obligatos volo authoritate firma et stabili, ut hac mea donatione ac futuris adjunctis donationibus et in posterum adjungendis et annua pensione per me facta denique in posterum facienda, dictos saepe Patres uti, frui, gaudere absque omni penurbatione et molestia nullo quaesito contradictionis colore sinant atque permittant, nihil astu aut quavis alia industria praesumentes quo vel literaria vel etiam spiritualia tam ex parte illorum quam subditorum aut quorumvis aliunde Chomutoviam liberalium artium causa commigrantium conatus, studia, ofňcia, negotia ac juxta constitutionem illorum rationem solita exercitia, lectiones, conciones, divinos cultus atque literarias exercitationes, libertates, redditus et gratiarum tam a nobis quam ipsis regibus Bohemine collatarum et imposterum conferendarum usum omnimodum impedire attentare audeant, idque sub cautione tali, quod si quis haeredum, successorum ac posterorum meorum, quidpiam in damnum seu detrimentum hujus tam a me fundati et erecti collegii seu impedimentum consuetorum exercitiořum tam spiritualium quam literariorum dictae Societatis attentare praesumeret, ut tunc demonstratis ejus modi impedimentis et molestationibus apene et manifeste probatis coram regia Majestate futurisque regibus Bohemiae ac supremis regni officialibus teneantur sic judicante regia Majestate ipsisque regni supremis officialibus posteri mei et quisquis possessor dicti dominii mei Chomutoviensis aut haeres fuerit, intra annum Patribus Societatis bona stabilia, ubicunque locorum ipsis Patribus id libuerit, in hoc regno Bohemiae et quae ipsi elegerint (de quorum pretio ut ipsis Patribus cum venditore licitari et convenire liberum sit, volo) pro centum millibus sexagenarum misnensium, quamlibet sexagenam sexaginta parvis grossis, grossum quemlibet septenis parvis obolis computando, emere seu solvere eaque de integro absque ulla diminutione iisdem Patribus cum pleno jure non solum ususfructuum sed et dominii tradere atque consignare invariatis semper et inpermutatis censibus ab ipsa Societate, quos eidem tenore praesentium constitui, aut deinceps constituturus sive applicaturus sum: qui census, ut quovis locorum Societatem ex Chomutavia exclusam consequatur, volo, sicut et omnia emolumenta ex donatis, legatis, emptis, acquisitis sive quomodolibet a Patribus obtentis. In quibus bonis sive alibi in hoc regno Bohemiae, ubi pro majori bono eeclesiae expedire judicaverint, poterunt ac debebunt saepe nominati patres aliud collegium huic a me constructo simile, sub meo nomine ac titulo exaedificare retentisque censibus ante datis et attributis cum omnibus aliis donatis, emptis, legatis aut acquisitis, ex bonis sic emptis pro praefata summa centum millium sexagenarum census emergentes ad suas et dicti noviter erecti collegii necessitates accipere, possidere ac convertere.

Quod collegium sic erectum omnibus iis gratiis, quibus hoc Chomutoviense a me fundatum a Sua Caesarea Majestate donatum est, frui et gaudere debebit juxta tenorem praesentium et diplomatis confirmationis super has a Sua Majestate dati; quod si vero memorati Patres negligerent aut tale novum collegium (adepti ejusmodi bona) erigere detrectarent, tunc non solum novo isto censu, verum etiam praeteritis, qui ipsos ex Chomutoviensi fundatione et legatis, attributis, donatis, acquisitis consequentur, privati esse debebunt ac cum meis haeredibus seu posteris resignare teneantur. Addo insuper, si quis haeredum seu successorum possessorumve dominii mei Chomutoviensis post dictam et latam a Sacra Regia Majestate et officialibus regni sententiam, id, quod supra expressi facere et ejusmodi bona pro memorata summa centum millium sexagenarum emere, patribusque de pleno intra tempus nominatum videlicet anni spatium consignare detractaret, me velle ac tenore praesentium (a Sacra Caesarea Majestate vi et authoritate ut regis Bohemiae approbatarum) statuere, ut Patres Societatis per rectorem Chomutoviensem seu Pragensem seu alium Societatis Jesu collegii in regno Bohemiae possint ac valeant accepto uno camerario a tabulis regni arcem et civitatem Chomutoviensem cum suburbiis, agris, oppidis, pagis ac villis, quin imo cum omnibus quoquo modo vocatis aut nuncupatis ad dictum dominium spectantibus occupare, possidere et tenere usu fructuum omnium potiri et gaudere tam diu, quam diu illis ejus modi bona pro memorata summa centum millium sexagenarum empta, data ac in possessionem tradita non fuerint a successoribus meis ac insuper expensae omnes restitutae, quas ipsos Patres in actionem insumere forte contingeret.

Quandocunque wero successores mei sive is, qui dominus Chomutoviae fuerit; id quod scnibitur, actu fuennt exsecuti Patribusque ejus modi bona, ut saepe nominatum est, memorato pretio empta consignaverint, tunc quidem Patres obligati esse debebunt ab occupatis per camerarium cedere ac bona empta ad se recipee citra omnem contradictionem (salva impensarum per ipsos Patres factarum in juridicum processum restitutione, quae etiam cessionem anteire debebit), quod nisi praestiterint liberum esse debebit domino, qui illis bona juxta conditiones praescriptas procuravit, jure simili per camerarium a tabulis regni acceptum eos ab occupatis exigere et totum dominium ad se recipere.

Neque id etiam praetermisisse volo (si quidem cum tempore homines nonnunquam consilia et actus mutare solent), quod si is forte ex meis successoribus, qui Patres Societatis Chomutovia exegisset, aut alius post ipsum dominus Chomutoviensis eosdem rursus Chomutoviam revocare vellet, ubi id ilis intimatum fuerit et de plena sincera voluntate constiterit, ut tunc intra centum annos ipsi Patres citra omnem contradictionem ad istud jam a me erectum et fundatum Chomutoviense collegium redire teneantur, quod quidem is ex dominis, qui eos revocabit, illis tale vicissim, quale ab illis relictum fuerat, cum omnibus censibus, fundis, agris, pratis, vineis aliisque datis, donatis, attributis, legatis, acquisitis denuo redemptis restituere debebit ac tenebitur, ut tale prorsus, quale reliquerant, recipere possint et non aliter.

Porro, quod ad bona empta pro pretio summae superius saepe nominatae attinet et ad illud collegium a patribus in illis vel alibi ex proventibus dictorum bonorum erectum meo nomine illud quidem collegium in illis bonis in potestate dictae Šocietatis inibi, ubi erectum fuerit, ut maneat atque perduret, volo, hujusque mei Chomutoviensis membrum ut sit ac omnibus gratiis, Iibertatibus aeque gaudeat, statuo tenore praesentium ita tamen, ut reddituum pro memorata summa centum millium sexagenarum comparatorum eidem novo collegio medietas sola remaneat, ac si quid interea temporis industria Patrun vel etiam aliorum hominum libertate ac benevolentia accessisset tam ex donatis quam ex legatis acquisitis sive emptis, id ipsum quoque, ne ab eo auferatur, volo; altera vero medietas domino in Chomutau, qui Patres revocaverit eisque hoc collegium meum restituerit, in suum usum, atque commodum perpetuo cedat. Quod si autem saepe nominati Patres Societatis juxta superius praescriptas conditiones vocati ad recipiendum vicissim Chomutoviense collegium id facere abnuerent et intra centum annos redire detl°actarent, eo ipso facto definito tenore praesentium, ut utriusque et novi et veteris collegii hujus amissionem cum censibus et rebus omnibus incurrant et haec omnia sic a me donata et pro summa centum millium sexagenarum acquisita, ut in jus ac dominium revocantis

eos, qui fuerit dominus in Chomutau, cedant, qui ea omnia in alium pium usum pro bono ecclesiae Dei prout illi in domino cum approbatione loci ordinarii visum fuerit, teneántur convertere.

Ultimo omnium et hoc addo, quod si (quod Deus avenat) contingeret Patres Societatis ob per sonarum inopram vel propter bella aut mortalitatem seu contagia, pestis vel alteriusve mali incommoda in regno Bohemiae deficere vel quod pro ratione sui instituti officiis iis, quorum nomine collegia suscipere solent, satis facere nequirent, ut tunc successores ac posteri mei sive quisquis possessor dominii Chomutoviensis fuerit, teneantur praepositum provincialem provinciae nec non ipsum Societatis generalem mature non semel sed saepius certiores reddere de ejusmodi defectu dictique collegii necessitate, qui quidem praepositus provincialis provinciae et praepositus generalis, postquam essent sufficienter admoniti et requisiti de substituendis aliis, teneantur ejusmodi requisitioni intra centum annos omnino citra longiorem tergiversationem satisfacere atque praefato collegio de personis providere; qui si neglexerint aut non fecerint vel quod ipsa Societas sua sponte imparem se oneri hujus collegii sentiens, huj me collegii factae donationi aliquando renunciaret, tunc ut tara collegium ipsum quam census onnes caeteraque omnia non ad alium quam ad posteros meos ac haeredes directe redeant atque revertantur. Neque praefata Societas aut quisquam alius jus habeat, eorum quidquam quam hisce attribuuntur vel deinceps attribuentur, sive attributa seu acquisita fuerint seu donata seu empta, neque in parte neque in toto a me meisque haeredibus ac posteris ullo quaesito colore sive praetextu vendendi, alienandi vel in potestatem cujusquam alterius tradendi, qui non esset legitimus haeres ac possessor praefati dominii mei Chomutoviensis, imo quidquid ejus modi fieret, id totum praesentibus irritum atque cassum harum tenore denuncio atque decerno.

Quae omnia, ut majus robur habeant, Sacram Caesaream et Regiam Majestatem, cujus approbatione haec mea fundatio et enectio memorataque Societati Jesu donatio sit literisque authenticis constabilita, in tabulas regni illata atque inscripta est, nec non futuros invictissimos ac serenissimos Suae Majestatis successores, imperatores ac reges Boheniae humillime atque obsequenter rogo, velint praedicta omnia in perpetuum futuris temporibus non tantum rata habere, sed etiam clementer tueri ac defendere.

In honorem omnium fidem et pro majori certitudine rogavi illustrissimos, generosos, magnificos, strenuos dominos dominos, dominum dominum Guilhelmum Ursinum a Rosenberg, domus Rosenbergicae gubernatorem, aurati velleris equitem, ab intimis Sacrae Caesareae Majestatis consiliis supremum regni Bohemiae burgravium, dominum dominum Georgiutn de Maítinicz in Smeczna, SCMtis consiliarium ac regni Bohemiae judicem supremum, dominum dominum Adamum de Nova Domo, Telcz, Hluboka et Polna, Sacrae Caesareae Majestatis consiliarium, camerarium, nec non supremum regni Bohemiae cancellarium, dominum dominum Ioachimum Novohradský de Kolovrat in Buštěhrad, Sacrae CMtis consiliarium ac burgravium in Iarlstain, dominum dominum Ladislaum seniorem de Lobkoicz in Zbirov ac fratrem meum germanum charissimun, Sacrae Caesareae Majestatis consiliarium, nobilem ac strenuum dominum Michaelem Sspanovsky de Lisova, Saerae Caesareae Majestatis consiliarium, dominum in Paczov et Vožicz, regni Bohemiae supremum protonotarium, ut tanquam testes ad haec specialiter vocati una mecum hisce praesentibus sigilla sua appendi curarent ac singuli manu propria subscriberent.

Datae in arce mea Chomutoviensi anno a Christo servatore nostro nato millesimo quingentesimo nonagesimo primo, indictione quaoa (sic), romanam catholicam ecclesiam gubernante Sanctissimo. D. N. D. Gregorio Decimoquaíto et Romanorum imperatore invictissimo ac serenissimo donino nostro domino Rudolpho Secundo Austriaco eodemque Hungariae ac Bohemiae (rege).

Georgius Popelius de Lobkouicz. - Guilelmus Usinus a Rosenberg.

Georgius de Martinicz. - Adam de Nova domo. - Joachimus de Colovrath.

Ladislaus Popeliucs de Lobkowicz. - Michael de Lisov.




Přihlásit/registrovat se do ISP