155. Biskup Vratislavský odpovídá Polskému kanclíři Janovi Zamojskému na list ze dne 29. ledna, že knížata a stavové knížetství Slezského za příčinou vpádu Polského vojska a páchaného pustošení zbraní se chopili, po odtažení však vojska Polského pokojně se zachovají, když i Poláci dalších násilností dopouštěti se nebudou.

VE VRATISLAVI. 1588, 5. února. - Opis souč. v ruk. arch. města Prahy č. 1080. f. 980.

Illustris domine amice charissime et honorande! Quinta Februarii die illustris D. V. litteras aecepimus. Quae de conventu commissariorum in finibus, de inducüs alüsque illustris D. V. scribit, de üs omnibus nil nobis constat; neque enim Silesia Polonis indixit bellum aut aliquid aliud hostile fecit, sed quieta consedit, cum contra Polonus miles Silesiae fines ingressus eosdem caedibus, rapinis, incendüs et immani crudelitate, non indicto ante bello, vastare coepit, quam ob rem principum ac statuum Silesiae decreto onnibus arma imperata sunt. Quia vero illustris D. V. significat, exercitum se reduxisse, licet incerti, quae Sac. Caes. Majestatis sit voluntas, interim tamen eam inibimus rationem, ut in Silesia tantisper omnia quieta sint, si modo Polonus miles ab iniuriis, caedibus et rapinis sibi in posterum temperaverit, de quibus in dies gravissimae ad nos quaerelae afferuntur. Quod breviter illustri D. V. rescribendum esse duximus optamusque eandem in domino rectissime valere. Datae Vratislaviae V. Februarii anno domini MDLXXXVIII.




Přihlásit/registrovat se do ISP