60. List arciknížete Maxmiliana pro vyslance k stavům Polským poslaného, aby jej za krále volili.

NA HRADĚ PRAŽSKÉM. 1587, 25. ledna. - Opis souč. v arch. arcib. Pražsk. sub "Archiepiscopalia XIV."

Maximilianus Dei gratia archidux Austriae, comes Tyrolis etc. Spectabilis et magnifice, syncere nobis dilecte! luod toti Poloniae regno ob obitum serenissimi regis eiusdem maximum vulnus illatum sit, uti non dubitamus, ita firmam spem. concipimus, senatores reliquique proceres majorum suorum exemplo id unicum hoc interregni tempore acturos esse, ne magna calamitas aliqua remublicam sibi commissam invadat eique detrimentum aliquod irreparabile inferat, imo vero ut primo quoque tempore regnum hoc alterius cuiusdam principis gubernaculis sartum et tectum rite committatur, qui ab eo non solum barbarorum hostium incursiones strenue depellat, sed omnes quoque rationes eius amplificandi et in pristinum florem restituendi sedulo conquirat. Cum vero de optimo vestro in patriam animo nihil quicquam dubitemus et praeterea certam spem concipiamus, vos in futuri regis electione serenissimae domus Austriacae, cai cum serenissimis Poloniae regibus multis saeculis non absque infinitis commodis et emolumentis regni vestri firmissima foederum vincula affinitatibus et consanguinitatibus innixa intercesserunt, prae aliis rationem esse habituros: pro nostro itaque in gentem hanc vestram amore facere non potuimus, quin praesentium exhibitorem cum certis nandatis personan nostram concernentibus ad vos ablegaremus, cui ut plenam fidem in omnibus, quae nostro nomine expositurus est, non aliter ac nobis ipsis adhibere studiumque nobis et operam vestram in hoe praesenti electionis negotio praestare velitis, benigne a vobis petimus. Quod si (uti firmam spem concipimus) factum fuerit, dabimus operam, ut haec omnia in regni vestri emolumentum et splendorem redundent, ut vos etiam grati animi significationem in tantum cognoscatis, ne vos vel laboris vel operae ullo tempore poenitere possit. Dignitati quoque et existimationi vestrae, si res ad optatum exitum perducta fuerit, ita consulemus, ut principe grato vos gratificatos re ipsa perspecturi sitis. Quod reliquum est, ut recte valeatis et patriae commodis invigiletis, vobis exoptamus. Datae ex arce regia Pragae die 25. Jauuarii anno MDLXXXVII.




Přihlásit/registrovat se do ISP