82. Krátká zpráva o korunovací Rudolfa II. na hradě Pražském.

1575, 22. září. - Opis souč. v archivu českého místodržitelství.

Imperator in templum, quod divo Vito sacrum est, se contulit, eum antecesserunt proceres, Legnicenses duo, Bregensis, Teschinensis, Oleschnicensis duces, inter quos Legnicensis pomum imperiale, Bregensis sceptrum, aulae marschalcus gladium districtum gestavit. Imperator cum conjuge sub velo aureo ad latus septemtrionale una cum tribus filüs archiducibus consedit; ante imper atorem quatuor heroldi habitu suo ex serico aureis filis intertexto induti conspiciebantur. Paulo post venere multi abbates infulis vestiti, proceres item Boëmi, inter quos Rozebergius coronam plurimis gemmis fulgentem, quae pridie ex arce Carlstein advecta fuerat, camerarius Boëmiae sceptrum, summus judex pomum, marschalcus gladium gestavit. Hos secutus est rex Ungariae deductus ab episcopo Vratislaviensi et Neopoliensi, qui Olomucensis partes subüt. In medio choro sella fuit collocata aureo velo tecta, eam rex primo occupavit. Inde cum ad arain deductus esset, archiepiscopus preces aliquot recitavit, lethania posthaec cantata fuit a musicis, ea tamen, quae ad regis personam Deo commendandam pertinebant, ipse archiepiscopus recitabat; inde ad missam processum fuit. Post lectam epistolam, quae divi Matthaei ferüs destinata est (eae enim in hunc diem dilatae erant), rex ad aram reductus et post recitatas aliquot preces ab archiepiscopo unctus est pomumque cum sceptro regni insignia accepit. Quo facto Rosebergius Boëmos proceres allocutus est eosque, num omnium unanimis consensus esset, ut regi diadema imponeretur, interrogavit; se ita omnes velle, inultis acclamationibus testati sunt. Corona itaque regi in comitüs electo imposita est. Post haec in locum peculiarein post aram deductus alioque habitu indutus est. Inde loco pristino consedit, evangelüque librum et patinam, in qua sacramentum consecratum fuerat, osculo de more veneratus et tandem ipse quoque sacramento Christi usus est. Allata sunt ad aram parva duo dolia, unum deauratum, alterum argenteum cum aliquot patinis itidem deauratis, haec regi monstrata, tandem in aram deposita fuere. Cum in solio rursus consedisset, Bomi, quotquot aderant, ipsum circumeunt et a laeva parte diadema duobus digitis attingentes homagium ipsi praestant. Cingulo aureo percussione, ut mous est, gladü quatuor donavit dominum a Malstat, d: Plesky, d. a Valstein septuagenarium et alium quendam Boëmum. Dum ex templo eo, quo ingressi erant, ordine egrederentur, multa tormenta bellica post arcem collocata displosa sunt. Ad prandium in hypocaustum palatü majoris rex cum Boëmis sese contulit, quem paulo post imperator cum conjuge et filüs archiducibus subsecutus est. Cum imperatore accubuerunt a sinistra rex Boëmiae cum fratribus, dextram partem pontificius, hispanus et venetus legati occupabant. In parte inferiori Boěmi, qui praecipuis dignitatibus funguntur, ad duodecim singuli suas mensas habebant, ad eas, quos libuit, invitabant. Reliqui, inter quos primum locum haereditario jure dominus Hase obtinuit, dapiferorum munia exequebantur. Ita sine magno tumultu feliciter et absque infausto omine inauguratio haec perfecta est.




Přihlásit/registrovat se do ISP